Salomon Kohn
Salomon Kohn (natus Pragae 8 Martii 1825 - mortuus ibidem 6 Novembris 1904) fuit scriptor Austriacus cuius opera a Lupo Pascheles edita sunt. Fabulas et mythistorias in lingua Theodisca scripsit, semper de vita Iudaica in Bohemia, quae eo tempore gratissimae in vulgo habebantur sed hodie neglectae sunt. Notissima eius mythistoria titulum habet Gawriel.