Sacena
Sacēna[1] sive scēna, sive securis pontificalis[2] sive dolabra pontificia[3], sive aciēris[4], erat instrumentum quo immolatores Romani in sacrificiis victimas mactabant. In altera sacenae parte securis, in altera malleus erat.
Victimarius sive popa stans parte sinistra cum malleo occipitium vel caput[5] victimae impingebat eamque sine doloribus morte subita tali modo mactabat : "sacrificiorum minister tenebat bovem et victimarius malleo suo illum occidebat[6]". Corpus et guttur animalis manebant integra et eius mors debebat esse subitanea et sine longis, atrocibus et impiis doloribus et ululatibus, si ita non esset, caro habebatur impia, nefas, annuntians malum augurium et eam comedere et Dis offerrre non licebat neque fas erat.
Ut scribit Gulielmus Caulius[7] : "Ac si hostia forte, cum ad altare duceretur, violenter restitisset, et si vi eo attracta fuisset, aut in fugam se dedisset, vel ululatum emisisset, postquam a Victimario feriretur, sive in aliud latus recidisset quam oporteret, Romani credebant quod illud iis malum annunciaret augurium, et quod victima praeter voluntatem Deorum oblata esset".
Post sacrificium cultro, cui nomen "secespita", dissecebatur[8] et, extis inspectis visceribusque Dis oblatis, carnes assistentibus dividebantur.
Bibliographia
recensere- Gulielmus Caulius sive vulgo Guillaume Du Choul, Veterum Romanorum religio, castrametatio, disciplina militaris ut et balneae ex antiquis numismatibus et lapidibus demonstrata, Volume 1, Apud Janssonio-Waesbergios, 1731. Legito in reti internationali.
Imagines
recensere
Notae
recensere- ↑ Sacena sive scena.
- ↑ Securis pontificalis.
- ↑ Cincius, De verbis priscis.
- ↑ Festus, X, 1.
- ↑ Gulielmus Caulius, Veterum Romanorum religio, castrametatio, disciplina militaris ut et balneae ex antiquis numismatibus et lapidibus demonstrata, Apud Janssonio-Waesbergios, Amstelaedami, 1685, p. 255 : « Victimarii ac ministri qui erant instructi, succincti, atque in ordine ad sacrificium faciendum, feriebant victimae caput malleis ».
- ↑ Guillaume Du Choul, Veterum Romanorum religio, castrametatio, disciplina militaris ut et balneae ex antiquis numismatibus et lapidibus demonstrata, Volume 1, Apud Janssonio-Waesbergios, 1731, p. 230.
- ↑ opus citatum pp. 246-247.
- ↑ Smith, William; Wayte, William; Marindin, G. E. (1890). "SECESPITA". A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (3rd ed.). Albemarle Street, London: John Murray : "Its proper purpose seems to have been for opening the body of a victim, which had been slain".