Sabina (Theod. Sabine) Bätzing-Lichtenthäler (nata die 13 Februarii 1975 Altenkirchen) rerum politicarum perita Germanica factionis SPD est.

Wikidata Sabina Bätzing-Lichtenthäler
Res apud Vicidata repertae:
Sabina Bätzing-Lichtenthäler: imago
Sabina Bätzing-Lichtenthäler: imago
Nativitas: 13 Februarii 1975; Altenkirchen
Patria: Germania

Familia

Coniunx: unknown value
Sabina Bätzing-Lichtenthäler anno 2014

Iuventus et munus

recensere

Bätzing-Lichtenthäler, postquam scholam anno 1994 finivit et tirocinium administrationis fecit, pro administratione oppidi Altenkirchen operam dedit.

Sabina Bätzing-Lichtenthäler bis nupsit et mater duorum liberorum est.

Cursus honorum

recensere

Bätzing-Lichtenthäler, quae ab anno 1994 sodalis Factionis Socialis Democraticae est, anno 2002 primo legata ad Dietam Foederalem Germaniae electa est et ad diem 12 Novembris 2014 mansit. Annis 2005 - 2009 legata Narcoticarum Consilii Ministrorum Foederalis fuit. Nunc est minister rerum socialium Rhenaniae-Palatinatus[1].

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sabinam Bätzing-Lichtenthäler spectant.