Rosa Viterbiensis
Rosa Viterbiensis (Italiane Rosa di Viterbo), nata anno 1233 et mortua Viterbii Italiae die 6 Martii 1251, inter sanctos Ecclesiae Catholicae numeratur.
Sancta Rosa Viterbiensis | |
---|---|
Virgo | |
Nata | 1233 Viterbium |
Mortua | 6 Martii 1251 Viterbium |
Patrona | Viterbium |
Index Sanctorum |
Sancti Francisci Assisiensis doctrinam secuta est.Corpore examinata, integritas corporis eius fuit mirabilis incorruptum, et nomen deinde in Martyrologio Romano iussu et de cultu suo ut fert Callistus III, sunt inscripta.
Canonizatio
recensere- Bullae Pontificalis Sic in Sanctis (Innocentius IV) (1252):
INNOCENTIUS EPISCOPUS, Servus Servorum Dei.
Sic, in sanctis suis mirabilis et benedictus in saecula, Deus noster Venerande Memoriae Rosam virtute ac fortitudine, in huiusmodi vitae solitudine, dicitur solidasse ut, inter mundanos incursus et vitiorum illecebras, virginei floris integritate servata, per virtutum ardua immaculato calle pertransiens, ac nitorem in conscientia praeferens, foris aliis, velut rosa, redoluerit per exemplum ac tandem, secundum pietatis fidem, thronum gloriae conscendere meruerit choris virgineis sociata, prout clara miraculoram indicia quae in terris divina bonitas operari dicitur, protestantur (...) de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus, per apostolica scripta mandamus quatenos super illius Rosae vita et miraculis testes, fide dignos atque legitimos, quos undecumque produci contigerit coram vobis, legitime recipere ac de singulis circum stantiis, iuxta interrogatorii formam quam vobis sub Bulla nostra transmittimus, prudenter examinare curetis et ipsorum dicta, fideliter in scriptis redacta et sub propriis inclusa sigillis, in diversis locis caute servanda deponere studentis, donec, praedictis electo, clero, consilio et populo nobis supplicantibus, vel motu nostro ca viderimus requirenda, ut tunc, eis inspectis secundum Deum, prout motum nostrum res clarius nota formaverit, in negotio procedamus. Datum Perusii, VII calendas decembris, Pontificatus nostri anno decimo.
Machina Sanctae Rosae
recensereViterbium celebrat hoc die olim civem nunc patronam suam S. Rosa virginem Tertii Ordinis S. Francisci alumnam, que vita sanctitate, miraculoram frequentia ac incorrupti sui corporis prodigiosa integritate patriam suam illustravis. Duplici apud cives suos quotannis gaudet festivitate: altera 6 Martii, que fine ulla solemnitate peragitur, altera hoc 4 Setembris, qua summo cum apparatu ac frequentissimo populi concursa celebratur: de utraque infra sermo recurret.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- ACTA SANCTORUM. De S. Rosa Vergine.(Septembris - Tomus Secundus (414-479).