Aperire sectionem principem

Rollan a Saragossa, saepius nomine Francogallico Roland à Saragosse appellatum, est carmen epicum lingua Occitanica antiqua saeculo fere XIV compositum de expeditione ducis Rolandi usque ad Caesaraugustam Hispaniae. Liber manu scriptus solus qui textum huius carminis praebet, anno 1912 a notario urbis Aptae Iuliae repertus, hodie in archivio praefecturali Vallis Clausae servatur, siglo "3 E 4/1132".

BibliographiaRecensere

Editiones et versiones
  • Mario Roques, ed., Roland à Saragosse: poème épique méridional du XIVe siècle. Lutetiae: Champion, 1956 (Occitanice)
  • Gérard Gouiran, Robert Lafont, edd. et interprr., Le Roland occitan: Roland à Saragosse; Ronsasvals. Lutetiae: 10/18, 1991 (Occitanice, Francogallice)

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.