Rogerius David Kornberg (natus die 24 Aprilis 1947) est chemicus Americanus qui biochemicae et biologicae structurae peritus est. Anno 2006, Praemium Nobelianum chemiae accepit, ratione studii eukaryotorum transcriptionis.[1] Arthurus Kornberg, eius pater, anno 1956 Praemium Nobelianum physiologiae et medicinae acceperat.

Rogerius David Kornberg.

Kornberg est alumnus Universitatis Harvardianae et Universitatis Stanfordiensis et professor in Schola Medicinae Universitatis Stanfordiensis.

  1. De Roger David Kornberg apud nobelprize.org.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rogerium Davidem Kornberg spectant.