Robertus Ervinus Howard

scriptor Americanus

Robertus Ervinus Howard (vulgo Robert Ervin Howard, natus die 22 Ianuarii 1906, mortuus die 11 Iunii 1936) fuit scriptor Americanus. Praeclarum barbarum ficticium Conanem creavit, a quo magnam accepit suae famae partem.

Robertus E. Howard anno 1934.
 
Fabula Queen of the Black Coast ('Regina nigri litoris'), a Howard scripta, in periodico Weird Tales edita est.

Natus in Texia ab Isaaco Mordecai Howard et Hester Jane Ervin Howard, iam puer in litteris legendis et in fabulis scribendis versatus est.

Dum operam ingratis muneribus dabat, fabulas permultas praecipue de rebus phantasticis conscripsit, quarum multae in periodicis editae sunt.

Anno 1936, amicis absentibus et matre aegrotante, Howard in maerore versabatur. Die 11 Iunii, cum comperisset matrem morituram esse, pistolio sibi necem conscivit, omnino tringinta annos natus.

De operibus

recensere

Howard multas conscripsit fabulas de rebus phantasticis, sed etiam de inceptis, de horrore deque historia. Creavit ficticiam aetatem mundi Aevum Hyborianum appellatam, in qua incepta finxit Conanis et Kull, alius clarus pugnator a Howard invento. Et puritanum Solomon Kane creavit.

Opera Howard post mortem auctoris collecta et in libris edita sunt.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicicitatio habet citationes quae ad Robertum E. Howard spectant.
  • De operibus Roberti E. Howard (Anglice)