Robertus Amadei (natus die 13 Februarii 1933 Verdelli; mortuus Bergomi die 29 Decembris 2009) fuit a die 21 Novembris 1991 usque ad diem 22 Ianuarii 2009 Bergomi episcopus; antea Savonis fuerat. Praescriptis Codicis Iuris Canonici obtemperans, die 18 Martii 2008 Amadei nuntiavit se munus episcopi Bergomi abdicare, quia septuaginta quinque annos natus esset[1]. Sententia apostolica eius erat: plus amari quam timeri.

Wikidata Robertus Amadei
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 13 Februarii 1933; Verdellum
Obitus: 29 Decembris 2009; Bergomum
Patria: Regnum Italiae, Italia

Nexus externi

recensere
  • "Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  1. can 401 - § 1. Episcopus dioecesanus, qui septuagesimum quintum aetatis annum expleverit, rogatur ut renuntiationem ab officio exhibeat Summo Pontifici, qui omnibus inspectis adiunctis providebit. § 2. Enixe rogatur Episcopus dioecesanus, qui ob infirmam valetudinem aliamve gravem causam officio suo adimplendo minus aptus evaserit, ut renuntiationem ab officio exhibeat.
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!