Riche's Farewell to Military Profession

Riche's Farewell to Military Profession (sed titulo pleno et orthographia antiqua Riche his Farewell to Militarie profession, conteining verie pleasaunt discourses fit for a peaceable tyme) est congeries historiarum a Barnaba Riche anno 1581 confecta.

"Orsino et Viola" Shakesperii (sed Apolonius et Silla huius libri) a Friderico Ricardo Pickersgill picti

Ibi inter alias fabulas reperitur illam, titulo "Of Apolonius and Silla", quam Gulielmus Shakesperius legit et in comoedia sua Twelfth Night (die 2 Februarii 1602 docta) retractavit. Riche hanc historiam minime finxit sed ex alia quadam extraxit, olim Italiane in ludo scaenico Gl'ingannati anno 1531 praesentata, postea oratione soluta a Matthaeo Bandello scripta et in opere suo Novelle anno 1554 edita.

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.