Ricardus Hartmann
Ricardus vulgo Richard Hartmann (natus die 8 Novembris 1809 Barr, mortuus die 16 Decembris 1878 Chemnicii) institor Germanicus fuit.
Vita
recensereAnno 1832 administer in fabrica Caroli Theophili Haubold factus est ubi variae machinae fabricabantur. Sexennio autem post una cum tribus operariis domum ad machinas staminum nendorum conficiendas potens sui condidit. Quibus linum xylinum pretiosum efficeretur. Cum instrumentum »Continue« et excogitatum et porro emendatum est domus eius effloruit. Itaque licuit instruere aerariorum officinas et fabricare ahena vaporaria gigantia et machinas vapore promovendas.
Annis inter 1847 et 1848 laboratorium locomotivis et carris carbonariis dedicatum est. Sed inde ab anno 1855 res ibidem confectae varietatis maioris erant: machinae metallorum exercendorum, instrumenta fodinarum non vaporaria, terebrae, machinae machinamentorum conficiendorum. Domus confectrix ista revera in tota Germania ob multitudinem productorum magni aestimata est. Quam anno 1870 societas anonyma quaedam acquisivit et sibi tituluum »Sächsische Maschinenfabrik zu Chemnitz« dedit. Tamen Hartmann usque ad mortem in praesidio antistitum sedebat.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ricardum Hartmann spectant. |
- Richard Hartmann. Vom Zeugschmied zum sächsischen Lokomotivkönig, Sächsisches Eisenbahnmuseum Chemnitz-Hilbersdorf