Ricardus Aldrich (31 Iulii 18632 Iunii 1937) fuit diurnarius et iudex musicus Americanus, qui insigniter ab 1902 ad 1923, iudex musicus diario The New York Times profuit.

Ricardus Aldrich natus est Providentiae Rhodensis Insulae die 31 Iulii 1863. Pater Elisha S. Aldrich, mater Anna E. Gladding fuit. Scholam superiorem Providentiae frequentavit, et gradum A.B. ex Universitate Harvardiana accepit, ubi musicae studuerat.[1]

Cursum honorum in diurnariorum arte apud Providence Journal. Ab 1889 ad 1891, secretarius privatus erat Senatoris Nathan F. Dixon III Vasingtoniae, iudicia litteraria pro Washington Evening Star interdum scribens. Annis ab 1891 ad 1892 New York Tribune acta diurnaria variis mensuris editoriis profuit, opem iudicia musica attingentem Henrico Eduardo Krehbiel ferens, quocum praeterea consociatus est collator Americanus editionis emendatae encyclopediae Grove's Dictionary of Music and Musicians.[2]

Vita privata

recensere

Margaritam Livingston Chanler anno 1906 duxit,[3] quae ei peperit binos liberos: Margaritam Aldrich DeMott filiam (mortuam 24 Aprilis 2011, anno aetatis suae centesimo),[4] et Ricardum Chanler Aldrich filium. Romae obitus est.[5]

  • Guide to Parsifal (Ditson, 1904)
  • Guide to the Ring of the Nibelung (Ditson, 1905)
  • How to Sing a Lilli Lehmann's Anglice convertit (Macmillan, 1912)
  • Musical Discourse (1928)
  • Concert Life in New York 1902–1923 (1941)
  1. Leonard et Marquis 1908:5:21.
  2. Arthur Eaglefield Hull, A Dictionary of Modern Music and Musicians (Londinii: Dent, 1924).
  3. Leonard et Marquis 1908.
  4. "Margaret Aldrich DeMott," laudatio, New York Times
  5. "Saint Paul School: Richard Chanler Aldrich," laudatio.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere