Rhadonezia[1] (Russice Радонеж) olim urbs, nunc vicus in regione Moscuensi Russiae est, in quo sanctus Sergius Rhadonezianus natus est. A Rhadonego quodam Novogardiensi, ut fama dicit, castellum ibi conditum est saeculo XI. Duces Rostoviae et Susdaliae Rhadoneziam habent antequam in ducatum Moscoviensem inclusa est. Ab anno 1410 usque ad annum 1426 Rhadonezia ipsa caput ducatus fuit, ubi Andreas Vladimiri filius Serpuchovianusru regnavit. Tunc moenia et valla usque adhuc servata aedificata sunt. Ioanni Severo regnante Rhadonezia minuitur. Anno 1409 a Polonis lauram sancti Sergii expugnaturis devastata est. Postquam Rhadonezia rus manebat, quod usque ad annum 1989 Gorodok (i.e. Oppidulum) vallis antiquis causa nominabatur.

Wikidata Rhadonezia
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Russia
Locus: 56°12′41″N 38°2′50″E
Numerus incolarum: 262, 272, 262, 267, 273, 19, 20, 5

Gestio

Procuratio superior: Q14558273
Valla Rhadoneziae mediaevalia
  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 533. Α Graeco Ῥαδονέζια.

Nexus externi

recensere
  • De Rhadonezia (Russice)
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rhadoneziam spectant.