Res Edgardi Mortara
Res Edgardi Mortara (Italiane caso Mortara) fuit causa iudicialis et socialis in Italia anno 1858 coepta, quae mox animos hominum per Europam et Americam ad se convertit. Res agebatur de Edgardo Mortara, puero originis Iudaeicae, annos sex nato, religionis causa ex familia a magistratibus Dicionis Pontificiae erepto. Mortara Catholicus crescit sub tutela Pii IX papae, qui ardentes preces eius parentium recusavit, et tandem sacerdos ordinatus est. Indignatio multorum per orbem terrarum in Dicionem Pontificiam fortasse fortasse magno momento fuit ad ruinam eius Dicionis, denique ad unificationem Italiae.
Anno 1857 exeunte, pater Petrus Feletti, inquisitor Bononiensis, audivi Annam Morisi, quae sex annos in domo Mortara laboraverat, occulte Edgardum baptizavisse, cum eum morbo moriturum putavisset. Sacra Congregatio Romanae et Universalis Inquisitionis iudicavit baptismum puerum in perpetuum Christianum Catholicum fecisse, et quia Dicio Pontificia prohibebat ne Christiani ab hominibus non Christianis educarentur, iussit eum ex familia eripi et ab ecclesia educari. Vigiles in domum Mortara sero die 23 Iunii 1858 venerunt et Edgardum vespere sequenti abstulerunt.
Postquam pater filium visere mensibus Augusto et Septembri situs est, duae narrationes distinctae exstiterunt: una habebat puerum in familiam et fidem maiorem redire volere, alter describebat puerum qui catechismum perfecte didicisset et parentes suos ad fidem Christi convertere voleret. Quamquam multum per Europam et Americam acclamatum est, tamen papa a consilio suo non motus est. Postquam dicio pontificia Bononiae anno 1859 finita est, novum regimen Italicum patrem Feletti iudicio propter ereptionem persecutus est, sed eum absolvit quia tantum iussis paruisset. Mortara Romae sub papa in loco patris sacerdotio cognoscendo studuit donec Regnum Italiae urbem anno 1870 expugnavit, quod finem Dicioni Pontificiae attulit. Ex patria egressus, in Francia post tres annos, annos natus unum et viginti, ordinatus est. Pater Mortara maiorem partem vitae extra Italiam vixit et in Belgica anno 1940, annos nonum et octogesimum agens, mortuus est.
Plures crediderunt hoc factum exemplum latiorum vitiorum fuisse Dicionis Pontificiae, quae ipsa obsoleta et auferenda esset. Nonnulli scriptores rerum gestarum putant rem Edgardi Mortara esse unum ex gravissimis eventibus papatus Pii IX, cum territoriis pontificiis post annum amissis coniugendum. Praeterea res consilium mutavit Napoleonis III, imperatoris Franciae, qui unificationi Italiae antea adversatus, tunc strenue favit. In historia consueta Italiae res Edgardi Mortara non magni momenti habita erat, sed post librum anno 1997 a Davide Kertzer scriptum denuo considerata est.
Notae
recensere- ↑ Benton 2013.
Bibliographia
recensere- Appel, Gersion (1991) [1977]. The Concise Code of Jewish Law. Volume 1. New York: Ktav Publishing House. ISBN 978-0-87068-298-8.
- Canestri, Alberto (1966). L'anima di Pio IX: quale si rivelò de fu compresa dai Santi. Volume 3 (in Italian). Marino, Lazio: Santa Lucia. OCLC 622875936.
- De Mattei, Roberto (2004) [2000]. Pius IX. Trans. John Laughland. Leominster, UK: Gracewing. ISBN 978-0-85244-605-8.
- Gilley, Sheridan; Stanley, Brian, eds. (2006). The Cambridge History of Christianity. Volume 8: World Christianities c. 1815 – c. 1914. Cambridge, UK: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-81456-0.
- Goldfarb, Michael (2009). Emancipation: How Liberating Europe's Jews from the Ghetto Led to Revolution and Resistance. New York: Simon & Schuster. ISBN 978-1-4165-4796-9.
- Green, Abigail (2012) [2010]. Moses Montefiore: Jewish Liberator, Imperial Hero. Cambridge, Massachusetts: Harvard University Press. ISBN 978-0-674-06419-5.
- Hearder, Harry (2013) [1983]. Italy in the Age of the Risorgimento 1790–1870. Longman History of Italy. Abingdon, UK and New York: Routledge. ISBN 978-1-317-87206-1.
- Kertzer, David I (1998) [1997]. The Kidnapping of Edgardo Mortara. New York: Vintage Books. ISBN 978-0-679-76817-3.
- Kertzer, David I (2005). "Mortara Affair". In Levy, Richard S. Antisemitism: A Historical Encyclopedia of Prejudice and Persecution. Santa Barbara, California: ABC-CLIO. pp. 470–471. ISBN 978-1-85109-439-4.
- Verhoeven, Timothy (2010). Transatlantic Anti-Catholicism: France and the United States in the Nineteenth Century. New York: Palgrave Macmillan. ISBN 978-0-230-10287-3.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad rem Edgardi Mortara spectant. |