Rerum vulgarium fragmenta (sic Latine ab auctore nuncupata; posterioribus Il Canzoniere seu Rime Sparse) est series poëmatum a Francisco Petrarca inter annos fere 1327 et 1368 compositorum et ab eodem congessorum, quae praecipue de amore Laurae eius canunt. Liber carminum pluries a poeta compositus et auctus est; novissima redactio in Codice Vaticano Latino 3195 invenitur. Saepe liber in duas partes distinctus est: "In vita" et "In morte" Laurae. Tamen ordo poëmatum sequitur non solum tempora et acta, sed etiam subtiliora quaedam, sicut equilibrium, similitudo, et alia. Liber constat ex trecentis et sexaginta sex carminibus, quorum soneta maximam partem tenent. Non desunt longiora carmina, sicut canzoni et sestine.

Editio impressa fragmentorum manu illuminata

De carminibus singulis

recensere

Nexus externi

recensere

Bibliographia

recensere
  • Contini, Gianfranco, Introduzione a Francesco Petrarca, Canzoniere, con note di Daniele Ponchiroli (Torino: Einaudi, 1975).
  • Durling, Robert M., The Rime Sparse and Other Lyrics (Massachusetts: Harvard University Press, 1976).
  • Spiller, Michael R.G, The Development of the Sonnet (London: Routledge, 1992).