Regiones Constantinopolitanae Theodosianae
Regiones Constantinopolitanae quattuordecim in opusculo cuius titulus est Notitia urbis Constantinopolitanae enumerantur; Theodosianae dici possunt quia fortasse institutae sunt temporibus Theodosii II, quo imperante, paulo post annum 424, illud opusculum confectum esse constat. Duodecim regiones urbanae et duae suburbanae descriptae sunt:
- Regio I. Palatium Magnum
- Regio II. Ecclesia magna
- Regio III. Circus maximus
- Regio IV. Miliarium aureum
- Regio V. Thermae Honorianae
- Regio VI. Columna purpurea Constantini
- Regio VII. Ecclesia Irenes
- Regio VIII. Forum Constantini
- Regio IX. Ecclesiae Caenopolis et Homonoea
- Regio X. Martyrium Sancti Acacii
- Regio XI. Martyrium Apostolorum
- Regio XII. Porta Aurea
- Regio XIII Sycaena. Ecclesia
- Regio XIV Blachernarum. Ecclesia
Bibliographia
recensere- Carolus Du Cange, Historia Byzantina duplici commentario illustrata (Lutetiae, 1680) Textus vol. 2 pars 1 pp. 61-66
- R. Janin, Constantinople byzantine: développement urbain et répertoire topographique (Lutetiae: Institut Français d'Etudes Byzantines, 1950) pp. 49-64
Nexus externi
recensere- Notitia urbis Constantinopolitanae apud livius.org