Bruxellae (regio)
Bruxellae, plenius Bruxellae, Regio Capitalis,[1][2] sunt regio urbana et sectio sui iuris regni foederati Belgicae in parte cuius urbs Bruxellarum Belgicae caput sita est. Rite regio est appellata Région de Bruxelles-Capitale Francogallice et Brussels Hoofdstedelijk Gewest Batave, id est Regio Bruxellana Capitalis. Quae dividitur in undeviginti municipia.
Civitas: Belgica
Locus: 50°50′48″N 4°21′9″E
Nomen officiale: Région de Bruxelles-Capitale, Brussels Hoofdstedelijk Gewest, Region Brüssel-Hauptstadt
Situs interretialis
Fines
Forma
Caput: no value
Subdivisiones: Circumdarium administrativum Bruxellanum Capitale
Gestio
Vita
Sigla
Tabula aut despectus
Nomen
recensereAdiectivus Bruxellensis pertinet ad urbem ipsam Bruxellarum intra muros, adiectivus Bruxellanus pertinet ad totum pristinum Comitatum Bruxellanum sive Pagum Bruxellanum et nunc ad totam Regionem Bruxellanam cum omnibus aliis vicis et communibus ei pertinentibus. Legito, inter alia:
Non est quidem Bruxella, etsi quidam id asserant, Vicecomitatus, sed gaudet tamen vetusto quodam Vicecomitatus titulo, iuribus et praerogativis nonnullis ornato : non aliter quàm Antuerpia, Ganda, Iprae, et alia quaedam loca. Unde qui hodie Vicecomes Bruxellanus, vulgò den Burg-graef / Carolus nempe Hannartus, Lidekerckae et aliorum locorum Toparcha, nobilissimus sanè et perhonestus vir, nihil in eam urbem obtinet iuris, quàm titulum illum ac praerogativas iam dictas, et in descriptione Antuerpiae, cui et ipsi pari ferè dignitate Burg-gravius, fusiùs explicandas.[3]
Tamen apud multos auctores temporis humanistici fit confusio inter verba Bruxellensis et Bruxellanus quae idem valent.
Notae
recensere- ↑ The Belgian Constitution. Bruxellis: Belgian House of Representatives. Maio 2014. p. 5.
- ↑ "Brussels-Capital Region / Creation". Centre d'Informatique pour la Région Bruxelloise [Brussels Regional Informatics Center]. 2009 (All text and all but one graphic show the English name as Brussels-Capital Region.)
- ↑ Ludovici Guicciardini, Omnium Belgii sive inferioris Germaniae regionum descriptio, 1613, p. 55.
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 50°50′48″N 4°21′9″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Treccani |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
| ||||||