Realencyklopädie für protestantische Theologie und Kirche

Realencyklopädie für protestantische Theologie und Kirche ("Encyclopaedia rerum theologicarum et ecclesiasticarum protestantium") fuit encyclopaedia Theodisce scripta et praedecessor operis recentioris cuius titulus est Theologische Realenzyklopädie.

Hoc opus in tribus editionibus proditum inter annos 1854 et 1913 editum est a principio, mortuo ante divulgationem inceptam Matthia Schneckenburger, a Iohanne Iacobo Herzog, eo tempore professor historiae ecclesiasticae et exegeseos Novi Testamenti apud universitatem Salinarum Saxonicarum. Editores posteriores fuerunt Gustavus Leopoldus Plitt et Albertus Hauck; hic fuit professor historiae ecclesiasticae et archaeologiae Christianae in universitate Erlangensi et mox professor historiae ecclesiasticae apud universitatem Lipsiensem.

Editiones abbreviatae Anglice scriptae in Civitatibus Foederatis divulgatae sunt sub titulis successivis, The Protestant Theological and Ecclesiastical Encyclopedia, A Religious Encyclopaedia, The Schaff-Herzog Encyclopedia of Religious Knowledge, annisque recentioribus The New Schaff-Herzog Encyclopedia of Religious Knowledge.

Series editionum

recensere
Editio prima
  • 1854–1866: voll. 1-22 ed. Johann Jakob Herzog
Editio altera
  • 1877–1882: voll. 1-8 edd. Johann Jakob Herzog, Gustav Leopold Plitt
  • 1882-1883: voll. 9–11 edd. Johann Jakob Herzog, Albert Hauck
  • 1883–1888; voll. 12–18 ed. Albert Hauck
Editio tertia
  • 1896–1909: voll. 1-22 ed. Albert Hauck
  • 1913: voll. supplementaria 23-24

Nexus externi

recensere