Raimundus Galfridus (vicecomes Massiliae)
Raimundus Galfridus, dictus "Barralus", qui die 13 Decembris 1192 mortuus est, fuit filius natu tertius Hugonis Galfridi et (fratre Guillelmo mortuo) vicecomes Massiliae. Patronus fuit trobatorum, inter quos Fulconis Massiliensis (postea episcopus Tolosanus) et Petri Vidal. Nomen eius in carmine satyrico Raimbaldo de Vaqueiracio, incipit El so que pus m'agensa, reperitur.
In matrimonium duxit Alasaciam Porcelletam, e qua genuit filiam unicam Barralam. Anno 1192 ineunte duxit Mariam Montispessulanensem, sed sine prole masculino mortuus est. Successio eius inter fratrem Roncelinum et generum (Barralae maritum) Hugonem de Balcio disputata est. Nepos Raimundi Galfridi, filius Hugonis et Barralae, fuerit Barralus de Balcio.
Bibliographia
recensere- Stanislaw Stronski, Le troubadour Folquet de Marseille (Cracoviae: Académie des Sciences, 1910) pp. 165*-167*
Nexus externi
recensere- "Geoffroy de Marseille (cum prole)" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)