Aperire sectionem principem

Quintus Tineius Clemens (quo natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus saeculo secundo exeunte fuit. Pater eius Quintus Tineius Sacerdos Clemens, consul anni 158, avus Quintus Tineius Rufus, legatus Augusti pro praetore Thraciae et consul suffectus anni 127. Fratres Quintus Tineius Rufus, consul anni 182 et Quintus Tineius Sacerdos, consul II ordinarius anni 219. Ipse anno 195 consul ordinarius creatus est.


Antecessores:
Imp. Caesar Lucius Septimius Severus Pertinax Augustus II et Imp. Caesar Decimus Clodius Septimius Albinus Augustus II
Consul
195
cum
Publio Iulio Scapula Tertullo Prisco
Successores:
Gaius Domitius Dexter II et Lucius Valerius Messalla Thrasea Priscus