Quintus Iulius Balbus (nescimus quando natus mortuusve sit) fuit senator Romanus primo secundoque saeculis. Anno 85 mensibus Septembris et Octobris, consul suffectus, anno 100/101 vel 101/102, proconsul Asiae creatus est. Traianus imperator ad eum litteras de privilegiis Aphrodisiatis oppidi in Caria dedit.

Ei unus filius est, etiam Quintus Iulius Balbus appellatus, qui consul suffectus anni 129 creatus est.[1]

NotaeRecensere

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 28.