Qalam (Arabice/Persice/Urdice/Sindhice قلم > Graeco κάλαμος 'harundo') est genus calami ex siccato generis Phragmitis harundine facti et in calligraphia Islamica adhibiti. Vocabulum in linguis Arabica, Turcica, et Curdica hodiernis et 'calamus' et 'graphis', cum in linguis Persica, Hindi, et Urdu solum 'calamus' significat. Atramentum qalam destinatum est usitatum atramentum atrum. Scientia et scriptura in Islam sunt notiones magni momenti, et ergo qalam signum sapientiae et eruditionis in Qur'an videtur; Sura 68 quidem Al-Qalam appellatur.

Qalam in calligraphia adhibita.
Tria qalam.

Nexus interni

Nexus externiRecensere