Punctum criticum[2] in scientia thermodynamica est ultimum punctum curvae equilibrii phasis, praecipue punctum criticum liquidi et vaporis, quod temperaturam et pressionem indicat super quas discrimen inter liquidum et gas desinit. Cum punctum fervoris substantiae est functio pressionis itaque relativum est, punctum criticum autem est absolutum, et id dicimus esse proprietatem internam substantiae.

1. Ethanum subcriticum, in quo liquidum et gas ambo sunt.
2. Punctum criticum (32.17 °C, 48.72 bar), opalescentia.
3. Ethanum supercriticum, fluidum.[1]

Nexus interni

Notae recensere

  1. Horstmann, Sven (2000). Theoretische und experimentelle Untersuchungen zum Hochdruckphasengleichgewichtsverhalten fluider Stoffgemische für die Erweiterung der PSRK-Gruppenbeitragszustandsgleichung (Ph.D.) (Theodisce). Carl-von-Ossietzky Universität Oldenburg. ISBN 3-8265-7829-5.
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.