Pumilus horticus[1] statua parva et pulchra est ad ornandos hortos. Figurae animus sequitur traditiones populares nanorum et larvarum potius amabilium.

Pumilus horticus cum pabone

Descriptio recensere

Pumili hortici saepe gypso aut terra cocta aut materia plastica fabricantur: inter quos cernis e.g. silicernia cum cute rosea, petaso rubro, barba candida, vestimentis iucundis coloris sat pinguis. Tenent instrumenta diversa quae attinent ad laborem horticulturalem: pabones et vehicula unirota (quae testae florum fieri possunt), nassiternas, rastros, serras et ita porro. Interdum videntur instrumenta musica quoque velut harmonicae diductiles, fidiculae, tibiae utriculares. Pumilos nonnumquam circumdant cervi, boticuli, putei tractorii, molae alatae parvae. Pumili recentiores inspirationem e pellicula praetitulata Albanix et septem nani Gualteri Disney de sorte Alvanivis carpiebant.

Historia recensere

 
Pumilus horticus annorum 1990

Sunt qui dicant pumilorum horticorum maiores iam in mythologia Aegytiaca apparuisse circa historias de deo Bes. Quod cum ita sit - Florentiae in viridariis Bobolorum Valerius Cigoli nanum Petrum Barbini posuerat, Iuvavi architectus inclutissimus Barocus Ioannes Bernardus Fischer de Erlach 28 miros pumiliones marmoreos in horto pumilionum (theodisce Zwerglgarten) Castelli Mirabell erigi iussit.

In Circulo Ilm Thuringiae est oppidum Gräfenroda ubi saeculo XIX confectio pumilorum horticorum vulgo acquirendorum coepta est. Misniae et Vindobonae iam unum saeculum ante singuli pumiliones erant confecti. Multas in terras mercedes e Thuringia exportatae sunt et exportantur, historice praesertim in Europam Centralem. In tota Germania summatim miliones XXVII pumilorum horticorum expositorum esse feruntur. Gräfenroda invenitur et Museum pumili hortici quod portas libenter visitatoribus scientiarum istarum avidis patefacit.

Anno 1847 Carolus Isham Britannicus pumilos horticos XXI mandavit, ut latifundia sua in Northamptoniensi comitatu sita digne exornaret. Ex annis 1990 traditiones pristinae pumilorum publice statuendorum, quae paulo in oblivionem ceciderunt, revivificatae esse videntur. Annis istis advenerunt imagines novae inusitatae cum figuris ridiculosis et periculosis necnon cum argumentis pornographiae criminumve.

Bildaro recensere

Notae recensere

  1. Verbum hoc proponitur apud Christiani Helfer Lexicon auxiliare in pagina 222, editum anno 1991 Saraviponte

Externi nexus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad pumilos horticos spectant.