Publius Furius Medullinus Fusus

Publius Furius Medullinus Fusus (nescimus, quando natus sit; mortuus est anno 464 a.C.n.) senator Romanus patricio ex ordine saeculi quinti a.C.n. fuit.

FamiliaRecensere

Frater erat Spurii Furii Medullini Fus(i)i, consul anni 464 a.C.n.

Cursus honorumRecensere

Furius anno 472 a.C.n. una cum Lucio Pinario Mamercino Rufo consul rei publicae Romanae electus est. Eo anno tribunus plebis Publilius Volero legem rogavit, qua suffragium magistratuum plebeiorum - id est tribunum et aedilum plebi sola tributa esset. Sed res eo anno decreta non est[1].

Anno 467 cum aliis tresvir agro dando electus coloniam Antium condidit, ut plebs e agro Volscis capto aliquid haberet[2]. Anno 464 Furius contra Aequos certans cecidit[3].

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita II 56,1-5
  2. Titus Livius, ab urbe condita, III 1,4-6
  3. Titus Livius, ab urbe condita, III 5,6


Antecessores:
Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus III et Vopiscus Iulius C.f. Iullus
Consul
472 a.C.n.
cum
Lucio Pinario Mamercino Rufo
Successores:
Appius Claudius Ap.f. Crassus Inregillensis Sabinus et Titus Quinctius L.f. Capitolinus Barbatus