Publius Cornelius Lentulus Scipio (consul 2)

Publius Cornelius Lentulus Scipio (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo ante et post Christum natum fuit. Anno 2 consul suffectus creatus est. Pater eius verisimile Gnaeus Cornelius Lentulus Augur, consul ordinarius anni 14 a.C.n. fuit, filius autem eius Publius Cornelius Lentulus Scipio, consul suffectus anni 24 erat[1].

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 194-195