Publius Arrius Antoninus (nescimus, quando natus sit, mortuus est post annum 97) senator Romanus fuit.

Patria et Familia

recensere

Patria eius forsitan provincia Gallia Narbonensis erat. Uxor eius Boionia Procilla erat, ex qua filiam Arriam Fadillam habuit. Haec postea Tito Aurelio Fulvo, consuli ordinario anni 89 nupsit et 19 Septembris 86 mater Antonini Pii imperatoris facta est. Cum Aurelius gener mox mortuus est, imperator futurus in domo Arii educatus est. Fuit Arrius praetera amicus Plinii Minoris. Hic Arrium poetam epigrammatum laudavit[1]. Cum mortuus esset, Antoninus Pius divitias eius maximas heres accepit.

Cursus honorum

recensere

1 Iulii 69 consul suffectus factus est. Circa annum 81 proconsul Asiam administravit. Anno 96, cum Nerva imperator factus esset Arrius in senatu solus Augusto novo gratulatus non est:
"Qui (=Nerva) cum in curiam a senatu gratanter exceptus esset, solus ex omnibus Arrius Antoninus, vir acer eique amicissimus, condicionem imperantium prudenter exprimena, amplexus eum, gratulari se ait senatui et populo provinciisque, ipsi autem nequaquam, cui satius fuerat malos semper principes eludere quam tanti oneris vim sustinentem haud molestiis modo et periculis subici, sed famae etiam inimicorum pariter et amicorum, qui cum se mereri omnia praesumant, si quicquam non extorserint, atrociores sunt ipsis quoque hostibus.[2]"
Anno 97 consul suffectus II fuit[3].

  1. Plinius Minor, Epistulae, IV 18, V 15
  2. Epitome de Caesaribus XII 3
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 31