Vitam Vincentii Bunei legis in pagina eius; hic habes pseudohistoriam Vincentii Bunei. Fontem primum habere credimus in opere aut praeceptoris "Mitjeel Yoshamya" aut filii huius, qui de originibus rebusque gestis Croatorum scripsit. Ex hoc opere narratio de navigationibus Bunei in interrete divulgata est ad historiam explorationis insularum Pacificarum rescribendam. Praetenditur nomina aliqua harum insularum originem habuisse in nominibus Croaticis insularum Adriaticarum.[1]

Pseudonavigationes Bunei

recensere

Praetenditur Buneum Goae in urbe moratum esse[2]; inde annis 15801597 navigavisse in insulas Philippinas (eo tempore Hispanas) ad explorandum regionem Melanesiam; a Philippinis exploravisse septentrionalia et orientalia Novae Guineae litora atque insulas adiacentes quae hodie Papuae Novae Guineae pertinent; postea expeditionem in Pacificum apertum continuavisse ad insulas Bismarck et Salomonicas ("Saloma"), ibique emporium commercii in insula "Velakula" condidisse; in ultima expeditione Pacifica, annos 15941597, Buneum directionem austro-orientalem secutum et primum Europaeorum detexisse Novas Hebrides (hodie Vanuatu); expeditiones Pacificas in Hebrides meridionales ad insulam "Matas" anno 1597 terminavisse; ab anno 1598, Buneum in America Media legatum Regni Hispani in Mexico peregrinavisse.

  1. E. Ambrosius, Andrees allgemeine Handatlas, Auflage VIII/5 (Bielefeld, Leipzig: Velhagen & Klasing, 1930) tabulae 216-224 citantur pro nominibus. Vide etiam "Dalmatian toponyms in SW Pacific" Dalmatian toponyms in SW Pacific - WikiPilipinas: The Hip 'n Free Philippine Encyclopedia apud en.wikipilipinas.org et "Dalmatian naming of Southeast Asia" Dalmatian Naming of Southeast Asia - WikiPilipinas: The Hip 'n Free Philippine Encyclopedia apud en.wikipilipinas.org.
  2. Joel D'Souza, "Croats return to Gandaulim" GOANOW - History(April 1999) apud www.goacom.com.

Bibliographia

recensere
  • "M. Yoshamya", "Old Veyan paleogeography in World and Adriatic" in Ognjiste vol. 10 (Karlovac 1999) pp. 185-196 [Croatice]
  • "M. Yoshamya", Gan-Veyan. Zagreb 2004. ISBN 953-96125-2-7 [1][nexus deficit]
  • G. Milazzi, "M. Yoshamya", "Ancient origin of Croatian sailing and Adriatic navigators in medieval oceans" in Symposium proceedings: Old-Iranian origin of Croats (Teheran-Zagreb: Iranian cultural center, 1999) pp. 461–472 versio interretialis (pdf) apud www.iranchamber.com [Croatice et Persice]

Nexus interni


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.