Pseudo-Mesue est nomen ab eruditis recentibus auctori cuidam anonymo datum, qui in Europa meridiana ante annum 1281[1] opera quattuor medica vel pharmacologica Latine confecisse censetur. Quae opera saeculis XV et XVI crebriter edita sunt sub nomine "Mesue", i.e. medici Arabici Ioannis filii Mesue, anno 857 mortui.

Libro della consolatione delle medicine semplici, il quale fecie Giovanni figliolo di Mesue. Mutinae, 1475. Pagina prima: exemplar manu tinctum
Vide etiam paginam discretivam: Mesue (discretiva).
Bibliographia generalis
  • Paula De Vos, "The “Prince of Medicine”: Yūḥannā ibn Māsawayh and the Foundations of the Western Pharmaceutical Tradition" in Isis vol. 104 (2013) pp. 667-712 JSTOR
  • Dorothea Heitsch, "Giovanni Manardo and Jacques Dubois on John Mesuë’s Medical Substances" in Arts et savoirs no. 15 (2021)
  • Jean-Charles Sournia, Gérard Troupeau, "Médecine arabe : biographies critiques de Jean Mesué (viiie siècle) et du prétendu “Mésué Le Jeune” (xe siècle)" in Clio Medica vol. 3 (1968) pp. 109-117
Editiones generales[2]
Telos operis heben Mesue (scil. "finis operis filii Mesue"). Lugduni, 1478. Colophon
  • 1471 : Sine titulo. Venetiis: apud Clementem Patavinum Textus apud Gallica
  • 1475 : Incomincia il libro della consolatione delle medicine semplici, il quale fecie Giovanni figliolo di Mesue. Mutinae: per Iohannem Vurster Textus apud Monacenses
  • 1478 : Opus heben Mesue. Lugduni: Textus apud Monacenses
  • 1479 : Universa opera Divi Ioannis Mesue cum complemento et additionibus Francisci de Pedemontium. Venetiis Textus apud Monacenses
  • 1484 : Opus faustum et praeclarum Divi Ioannis Mesue cum additionibus Petri Apponi et Francisci de Pedemontium .... Venetiis Textus apud Monacenses; pariter 1485
  • 1490 : Expositio Christophori de Honestis super Antidotario Mesue. Venetiis Textus apud Monacenses; pariter 1491; pariter 1495
  • 1523 : Domini Mesue vita ... Canones universales ... Grabadin ... Liber medicinarum particularium .... Lugduni? Textus apud Internet Archive
  • 1540 : Textus Mesue .... Lugduni Textus apud Qatarenses

Antidotarium Mesue

recensere
 
Universa opera Divi Ioannis Mesue cum complemento et additionibus Francisci de Pedemontium. Venetiis, 1479. Pagina prima: exemplar manu tinctum

Antidotarium seu Grabadin[3] est opus praecipuum huius auctoris pseudonymi. Commentaria saepe in editiones adduntur, scriptoribus Christophoro de Honestis, Ioanne Manardo, Iacobo de Partibus, Iacobo Sylvio(fr). Separatim prodisse solent Lumen apothecariorum a Quirico de Augustis anno 1486, Luminare maius ab Ioanne Iacobo de Manliis(d) anno 1490, "Censura" a Bartholomaeo Urbevetano et Angelo Palea Iuvenatiensi anno 1543 divulgata.

Bibliographia
  • Quiricus de Augustis, Lumen apothecariorum. 1486 (Editio 1520 apud Google Books)
  • Bartholomaeus Urbevetanus, Angelus Palea Iuvenatiensis, In Antidotarium Ioannis filii Mesue cum declaratione simplicium medicinarum et solutione multorum dubiorum ac difficilium terminorum. [Titulus currens: "Censura".] Basileae, 1543 Textus
  • Ulrike Heuken, Der achte, neunte und zehnte Abschnitt des Antidotarium Mesuë in der Druckfassung Venedig 1561 (Trocisci, Pulver, Suffuf, Pillen. Stutgardiae: Deutscher Apotheker Verlag, 1990
  • Ingrid Klimascheski-Bock, Die « Distinctio sexta » des Antidotarium Mesuë in der Druckfassung Venedig 1561 (Sirupe und Robub): Übersetzung, Kommentar und Nachdruck der Textfassung von 1561. Stutgardiae: Deutscher Apotheker Verlag, 1987 Recensio huius operis[nexus deficit]
  • Ioannes Iacobus de Manliis(d), Luminare maius, seu Interpretatio antidotarii et practicae Johannis Mesue. 1490 (Editio 1496 apud Google Books); editio 1548 apud Gallica; (editio 1566 apud Google Books)
Nexus externi

Canones universales

recensere
 
Domini Mesue vita ... Canones universales ... Grabadin ... Liber medicinarum particularium ... Summula Iacobi de Partibus. Lugduni? 1523. Titulus

Canones universales sunt liber de medicinis laxativis. Commentarium Mundini de Leuciis, titulo Expositio super Canones universales, cum hoc opere divulgari solet.

Bibliographia
  • Sieglinde Lieberknecht, Die Canones des pseudo-Mesue: eine mittelalterliche Purgantien-Lehre. Stutgardiae: Deutscher Apotheker Verlag, 1995
  • Mary Catherine Wellborn, "Mondino de’ Luzzi’s commentary on the Canones generales of Mesue the Younger" in Isis vol. 22 (1934) pp. 8–11

Liber graduum simplicium

recensere

Liber graduum simplicium medicamenta simplicia ordine facultatum et graduum enumerat.

Practica

recensere

Practica est opusculum praeliminare de arte medica. Iuxta hunc librum divulgari solent supplementa Francisci de Pede montium, titulo Additiones, et Petri Aponi, titulo Complementum.

Bibliographia
  1. De Vos (2013) p. 671
  2. Vide indicem multo pleniorem editionum et commentariorum in De Vos (2013) pp. 674-677
  3. Graec. γραφίδιον > Arab. aqrābīdīn > Lat. nostri auctoris "grabadin"