Progymnasmata (Rhetorica)
Progymnasmata (Graece προγυμνάσματα 'praeexercitamenta') sunt exercitia oratorica ab oratoribus antiquis ad artem rhetoricam discendam inventa. Praecipue iuvenibus post quam rem grammaticam edidicerunt ad studium oratorium accedentibus oblata sunt, ut in declamationibus conficiendis exercerentur. Quattuor tantum enchiridia eiusmodi generis exercitia tractantes nobis cognomine Aelii Theonis, Hermogenis Tarsi, Aphthoni Antiocheni, et Nicolae Sophistae tradita sunt.
Quomodo orta sint progymnasmata
recensereAntiquissimo tempore discipuli adhuc nullo modo quomodo pangerent orationes instructi sunt. Exeunte quidem quarto saeculo a.C.n. Anaximenes Lampsacenus primus in parte XXVIII operis rhetorici sui quod Alexandro Magno dicaverat eiusmodi exercitiorum mentionem fecit. Eodem tempore Aristoteles cum genera dicendi disertissime tractraret uniuscuiusque naturam discrevit. Etiamsi maxima pars operum antiquorum rem oratoriam tractantium fati casu evanuisse videtur quattuor tamen nobis traditi sunt tractatus, quorum vetustissimum confectum esse a Theone quodam Alexandrino primo saeculo florente traditur. Secundus deinde fuit Hemogenes orator qui secundo saeculo floruit Tarsi, cuius in opere quae sint instituenda progymnasmata breviter enumerantur. Tertium dein enchiridium confecit Aphthonius Antiochenus, cui Libanius clarissimus orator quarto florens saeculo magister. Huic operi accuratissime cum talia studia contineret paulo post toto orbe terrarum latissime praeminenti insequentibus saeculis quaedam partes tractatus oratorici Hermogenis admixtae sunt, quo pacto “Corpus Hermogenicum” nomen traxit. Quartum demum enchiridium Nicolaus Myrenus cum quinto p.C.n. saeculo munere magistri rhetoricae artis Constantinopolitana in urbe fungeretur conscripsit.
Quae progymnasmata Apthonius praeceperit
recensereAphthonius in opere suo discipulis varia geenera orationis ordine fixo discenda praecepit. Discipulorum fuit oratiounculas industria atque ingenio suo excultas litteris tradere, dein autem memoria tenere et publice magistro declamare. Principio cum exercitia ad nil nisi meras fabellas conscribendas spexerunt gradatim maioris gravitatis res tractare solebant. Aphthonii progymnasmata primus Rudolphus Agricola saeculo decimo quinto Latinam in linguam vertit. Sunt genera praeceptorum eius haec:
Fabula (Mythos/ μῦθος)
recensereAesopi fabulae praecipue ad fabulas inveniendas adhiberi solebant. Eiusmodi exercitia tria in genera distincta sunt: genus rationale de fabulis viros feminasque mundi nostri tractantibus agebant, tum genus ethicum praesertim ad fabulas de animalibus agentibus spectabat, genus tertium hos modos in unum commiscebatur. His omnibus quaedam sententia vel apophthegma generis "fabula docet" communis erat.
Narratio (Diēgēma/ διήγημα)
recensereDeinde discipulis etiamsi quamcumque vellent narrationem confabulari oblatum est videndum erat, ut in re conficienda quattuor praecepta narrationis scribendae ab Aristotele excogitata observarent. Itaque animum ad perspicuitatem, acritudinem, persuasionis vim atque linguam excultam attendere exhortati sunt. In materia seligenda autem maxima libertate fruebantur cum rem publicam aut privatam necnon fictam referre eis licebat.
Apophthegma (Chreia/ χρεία)
recensereTritum studentibus fuit elaborandum de quadam celeberrima sententia ampli cuiusdam viri publici aut philosophi. Imprimis eis necesse erat quid haec sententia significaret interpretari, denique illam ipsam sententiam aut auctorem eius laudare vel reprehendere iussi sunt.
Sententia (Gnōmē/ γνώμη)
recensereDeinde discipuli in prooemiis explicandis exercebantur. Quae cum primum Aristoteles primus collegit atque in librum composuit Ab Aphthonio in quinque partes decreta sunt, i.e. genus prothepticum, genus apotrepticum, declarativum, simplex atque coniunctum.
Refutatio (Anaskeuē/ ἀνασκευή)
recensereHoc exercitio discipuli quodlibet genus narrandi, i.e. fabulam aut philosophicum tractum methodo rationali nitentes refellere instituti sunt.
Confirmatio (Kataskeuē/ κατασκευή)
recensereSimiliter confirmatione discipulis aliquid exempli gratia e mythologia vel rebus gestis sumptum verbis corrobare oblatum est.