Priapus siligineus, scilicet simulacrum dei Priapi e farina siliginea opere pistorio confectum, a Martiale in serie "Apophoretorum" (libro XIV Epigrammatum) describitur:

Priapi simulacrum aëneum, fructus e gremio praebens, Bonnae servatum (Jessen (1909) col. 2983)
PRIAPUS SILIGINEUS
Si vis esse satur, nostrum potes esse Priapum.
Ipsa licet rodas inguina, purus eris.[1]

Talis res ad cenam Trimalchionis a Petronio narratam infertur, media pompa, inter primas et secundas mensas. Pompa sic narratur:

Iam illic repositorium cum placentis aliquot erat positum, quod medium Priapus a pistore factus tenebat, gremioque satis amplo omnis generis poma et uvas sustinebat more vulgato. Avidius ad pompam manus porreximus, et repente nova ludorum remissio hilaritatem hic refecit. Omnes enim placentae omniaque poma etiam minima vexatione contacta coeperunt effundere crocum, et usque ad nos molestus umor accedere. Rati ergo sacrum esse fericulum tam religioso apparatu perfusum, consurreximus altius et "Augusto, patri patriae, feliciter!" diximus. Quibusdam tamen etiam post hanc venerationem poma rapientibus, et ipsi mappas implevimus, ego praecipue, qui nullo satis amplo munere putabam me onerare Gitonis sinum.[2]

Talia Priapi simulacra aënea et fictilia, fructus e gremio offerens phallo suo sublevatos, ab archaeologos reperta in museis variis monstrantur.

  1. Martialis, Epigrammata 14.70
  2. Petronius, Satyricon 60.4-6

Bibliographia

recensere
  • Otto Jessen, "Priapos" in Wilhelm Heinrich Roscher, ed., Ausführliches Lexikon der griechischen und römischen Mythologie vol. 3 fasc. 2 (Lipsiae, 1909) coll. 2967–2990


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.