Prandete tamquam apud inferos cenaturi

Prandete tamquam apud inferos cenaturi est dictum saepe citatum, Leonidae Spartanorum regi adscriptum: ita enim milites sescentos iusserit qui contra Persas iuxta Thermopylas se pugnare parabant.

Milites Graeci cum Persis contendentes ... tamquam apud inferos cenaturi

LociRecensere

Iam Cicero in Tusculanas disputationes verba haud dissimilia Leonidae attribuit: "Pergite animo forti, Lacedaemonii, hodie apud inferos fortasse cenabimus."[1] Exacta solitae citationis verba primus praebet Valerius Maximus in libris Factorum et dictorum memorabilium: "... adeoque alacri animo suos ad id proelium, quo perituri erant, cohortatus est, ut diceret 'sic prandete, conmilitones, tamquam apud inferos cenaturi'".[2] Verba similia Graece sed oratione indirecta exprimit Plutarchus in Apophthegmatibus Laconicis: "Τοῖς δὲ στρατιώταις παρήγγειλεν ἀριστοποιεῖσθαι ὡς ἐν Ἅιδου δειπνοποιησομένους."[3] Post Valerium Maximum Latine repetivit Seneca in Epistulis moralibus:

"Sic," inquit, "conmilitones, prandete tamquam apud inferos cenaturi." Non in ore crevit cibus, non haesit in faucibus, non elapsus est manibus: alacres et ad prandium illi promiserunt et ad cenam.[4]

Mox etiam Orosius in Historiis adversum paganos:

Leonida ille clarissimus Lacedaemoniorum in bello isto aduersus Xerxen, quod supremum ipsi atque hostibus fuit, cum sescentis suis famosissima illa incitamenta dixisset: "Prandete tamquam apud inferos cenaturi", auxiliaribus tamen, quos excedere bello iubebat, misericorditer suasit, ut se ad meliora tempora reseruarent.[5]

Rex Alfredus, seu scriptor quidam qui eo adiuverit, in versione Orosii Anglosaxonica Leonidae verba sic transtulit: "Uton nu brucan þisses undernmetes swa þa sculon þe hiora æfengifl on helle gefeccean sculon."[6]

NotaeRecensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.