Porcus Troianus fuit ferculum in arte coquinaria Romana aetatis rei publicae notum. Macrobius sic descripsit ex oratione C. Titii:

"Nam Titius in suasione legis Fanniae obicit saeculo suo quod porcum Troianum mensis inferant, quem illi ideo sic vocabant, quasi aliis inclusis animalibus gravidum, ut ille Troianus equus gravidus armatis fuit."[1]

NotaeRecensere

  1. Macrobius, Saturnalia 3.13.13.


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.