Porcellum Vitellianum fuit ferculum aut a Vitellio imperatore inventum aut eo dicatum quia (secundum Dionem Cassium) tantas pecunias ad cenas praeparandas et condiendas dispensit ut et saeculis posterioribus fercula nonnulla nomen "Vitellianum" ferebant.[1] Apud Apicium sic describitur:

Porcellum Vitellianum: porcellum ornas quasi aprum, sale asparges, in furno assas. adicies in mortarium piper, ligusticum, suffundes liquamen, vino et passo temperabis. in caccabo cum oleo pusillo ferveat. et porcellum assum iure asperges, ita ut sub cute ius recipiat. [2]
  1. Xiphilinus, Epitome historiarum Dionis Cassii 193-194 R.St.
  2. Apicius sive De re coquinaria 8.7.7.

Bibliographia

recensere
  • C. Grocock, S. Grainger, Apicius: A Critical Edition with an Introduction and an English Translation of the Latin Recipe Text Apicius, 2006, ISBN 1-903018-13-7 (Latine, Anglice)


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.