Pop Corn (ex vocabulo Anglico popcorn) est persona ex libris nubeculatis Beniti Jacovitti, auctoris Italici. Pop Corn primum apparuit prope Jak Mandolino latronem in fabella vulgata in paginis diarii Vitt, anno 1967. Pop Corn est parvus daemon atque infelix; suasor putatur a Jak Mandolino latrone, qui tamen eum saepe obiurgat quoniam omnes eorum rapinae male eveniunt. Pop Corn suasorem eius evaserat cum ex inferis expulsus erat.

Nexus interni

 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!