Polytimetus
Зеравшан у Таджикистані.jpg
Longitudo 877 chm
Altitudo fontis 2775 m
Decursus aquae 162 (post ostium
Mogiendariae fluminis) /s
Area systematis 41 860 chm²
Fons Montes Sogdii
Ostium antiquitus Oxus, nunc
oasis Karakulensis
Regio Sogdiana, Uzbecia,
Tadzikistania

Polytīmētus[1], nunc vulgo Zeravschan[2], est flumen Sogdianae antiquae et nunc Tadzikistaniae et Usbeciae. In montibus Sogdiis[3] (nunc iugum Zeravschanicum[4]) incipit. Antea Oxi tributarius fuit, sed nunc Polytimeti aquae omnes ad terras irrigandas abducuntur et consumuntur; in oasi Karakulensi[5] in ramos dividitur, quorum longissimum ad lacum Dengizko‘l pervenit, ceteri in harenis perduntur. Kaschkadarja[6] flumen usque ad saeculum XII Polytimeti tribitarius erat, sed nunc ipsa ad terras irrigandas consumtpa canali artficiali cum Polytimeto coniungitur.

Maracanda urbs in oasi ad Polytimetum sita est.

NotaeRecensere

  1. Qu. Curtii Rufi Hist. VII 10, 2. De Graeco Πολυτίμητος.
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Зеравшан. Cf, Zeravschanicus, Seravschanicus, Zeravschanensis in binominibus.
  3. Ptolemaei Geographia VI 12, 2.
  4. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Зеравшанский хребет.
  5. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Каракульский.
  6. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Кашкадарья.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 39°28′7″N 70°29′30″E, 39°33′22″N 63°52′8″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica