Pollice verso (Gérôme)
Vide etiam paginam discretivam: Pollice verso.
"Pollice verso" est titulus tabulae ab Ioanne Leone Gérôme anno 1872 picta. Ludus gladiatorum depingitur in quo secutor, retiario devicto, signum caedis recipit, versis pollicibus virginum Vestalium. Tabula hodie in Museo Artium Phoenicensi monstratur. Moderator cinematographicus Ridley Scott, hac imagine visa, pelliculam Gladiatorem creare voluit.[1] Talis res igitur videtur in pellicula Gladiator; ibi autem Commodus princeps pollicem sublevat ut gladiator Maximus parceretur.
Notae
recensereNexus externi
recensere- De hac pictura apud Museum Artis Phoenicense
- De hac pictura apud World Classic Gallery
Bibliographia
recensere- Eckart Köhne, Cornelia Ewigleben, Radulphus Jackson, Gladiators and Caesars: the power of spectacle in ancient Rome (Berkeley: University of California Press, 2000) p. 31