Playing Place
Playing Place (scil. 'locus ludorum'; Cornubice plen an gwari) est vicus Cornubiae, paroeciae Keae attributus, haud longe ab urbe Trurone distans. Ibi olim in agro nomine The Rounds (scil. "rotunda"), ad formam amphitheatri converso, ludi miraculorum Cornubice agebantur et fortasse praesertim Bewnans Ke ("ludus Sancti Keladoci") cuius textus nuper repertus est: Keladocus(en) enim huius paroeciae patronus est.
Bibliographia
recensere- "Monument no. 428830" operis English Heritage
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Playing Place spectant. |
- Tabulae geographicae apud Streetmap.co.uk