Pippinus II
maior domus regni Francorum
(Redirectum de Pippinus II (maior domus))
Pippinus II Heristalensis[1] vel Crassus[2], circa annum 635 natus et die 16 Decembris anno 714 mortuus, e domo Pippinidarum[3], fuit maior domus Austrasiae ab anno 680 usque ad mortem, Neustriae omnisque regni Francorum ab anno 688 usque ad 695. Filius Ansegisili et Beggae filiae Pippini Landinensis, a Pleutride uxore legitima Drogonis et Grimoaldi Iunioris pater fuit, ab Alpaida Caroli Martelli.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 645; Charistalius
Obitus: 16 Decembris 714; Iupilia ad Mosam
Obitus: 16 Decembris 714; Iupilia ad Mosam
Familia
Genitores: Ansegisilus; Begga
Coniunx: Plectrudis, Alpaida
Proles: Drogo Campaniae, Grimoaldus Iunior, Carolus Martellus, Childebrandus I
Familia: Arnulfingi, Pippinidae
Coniunx: Plectrudis, Alpaida
Proles: Drogo Campaniae, Grimoaldus Iunior, Carolus Martellus, Childebrandus I
Familia: Arnulfingi, Pippinidae
Notae
recensere- ↑ E,g., Stephani Braun Carolo Magno regnante quae inter Ecclesiam et Imperium ratio interesserit, Friburgi Brisigavorum 1863, p. 10. Vel Heristalius, — Acta sanctorum quotquot toto orbe coluntur, Octobris, vol. XIII, Parisiis 1883, p. 837, vel Harristaliensis (Valesius infra) etc. Nomen de villa eius in Heristalio.
- ↑ E.g., Hadriani Valesii(fr) rerum Francicarum usque ad Chlotharii senioris mortem libri..., vol. III, Lutetiae 1658, p. 182, 325. Vel Iunior (Valesius, op. cit., pp. 324-325). Vel Medius (Acta sanctorum, ibidem).
- ↑ Ludovici Oelsner(de) De Pippino Rege Francorum quaestiones aliquot, Vratislaviae 1853, p, 4; Ioannis Theodori Breysig De continuato Fredegarii Scholastici chronico. Commentatio historica, Berolini 1849, p. 72.
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • |