Phos hilaron
Phos hilaron (griech. Φῶς Ἱλαρόν, „lumen hilare“) est hymnus religionis christianae, qui in ecclesiis ritus Byzantini in liturgia vespertina cottidie cantatur. In veterrimis hymnis totius christianitatis numeratur, iam saeculo secundo notus.
Textus
recensereTextus Graecus
recensere Φῶς ἱλαρὸν ἁγίας δόξης ἀθανάτου Πατρός,
οὐρανίου, ἁγίου, μάκαρος, Ἰησοῦ Χριστέ,
ἐλθόντες ἐπὶ τὴν ἡλίου δύσιν, ἰδόντες φῶς ἑσπερινόν,
ὑμνοῦμεν Πατέρα, Υἱόν, καὶ ἅγιον Πνεῦμα, Θεόν.
Ἄξιόν σε ἐν πᾶσι καιροῖς ὑμνεῖσθαι φωναῖς αἰσίαις,
Υἱὲ Θεοῦ, ζωὴν ὁ διδούς· διὸ ὁ κόσμος σὲ δοξάζει.
(Transcriptio:
Phôs hilaròn hagías dóxēs,
athanátou Patrós,
ouraníou, hagíou,
mákaros, Iēsoû Christé,
elthóntes epì tḕn hēlíou dýsin,
idóntes phôs hesperinón,
hymnoûmen Patéra, Hyión,
kaì Hágion Pneûma, Theón.
Áxión se en pâsi kairoîs
hymneîsthai phōnaîs aisíais,
Hyiè Theoû, zoḕn ho didoús,
diò ho kósmos sè doxázei.)
Textus Latinus
recensereIucunda lux tu gloriae,
fons luminis de lumine,
beate Iesu caelitus
a Patre sancto prodiens.
Fulgor diei lucidus
solisque lumen occidit,
et nos ad horam vesperam
te confitemur cantico.
Laudamus unicum Deum,
Patrem potentem, Filium
cum Spiritu Paraclito
in Trinitatis gloria.
O digne linguis qui piis
lauderis omni tempore,
Fili Dei, te saecula
vitae datorem personent.
Amen.
Hic textus Latinus nequaquam versio ad verbum facta, sed poesis est sui generis textum Graecum sequens. Versui et strophae Ambrosianae respondit, cantari ergo potest modo permultorum hymnorum Latinorum sicut Conditor alme siderum. In vespera ecclesiae Latinae carmen hoc ad libitum cantari licet.