Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Philippus Harding (archaeologus)
Res apud Vicidata repertae:
Philippus Harding (archaeologus): imago
Nativitas: 25 Ianuarii 1950; Oxonia
Patria: Britanniarum Regnum

Officium

Munus: anthropologus, archaeologus

Memoria

Laurae: Current Archaeology Archaeologist of the Year Award, Fellow of the Society of Antiquaries

Philippus Harding (die 25 Ianuarii 1950 natus) est archaeologus peritus Britannicus. Vultus notus est serie televisifica Time Team in Channel 4 producta. Ab anno 1966 excavationibus cum facultate extramurali apud Universitatem Bristoliensem et aliis se exercuit, et ab anno 1971 archaeologu se professus est.

De vita et curriculoRecensere

 
Antonius Robinson (proxime stans) et Philippus Harding, seriei Time Team participes

Oxoniae natus est; Merlebrigiae in comitatu Wiltoniensi apud regiam scholam grammaticam educatus est. Anno 1966, adhuc scholaris, excavandi exercitationi interfuit, quae a Facultate Extramurali apud Universitatem Bristoliensem in vicis Fyfield et West Overton habita est. Ex illo tempore quotannis excavavit, quamquam primo suos actus archaeologicos ad dies festos et alia tempora subsiciva accommodare debebat. A pueritia Harding aetate lapidea captus a patruo Frederico silicem caedendi artem didicit, et paucis mensibus hac factus est arte peritus.Primas inventiones archaeologicaa in horto parentium fecit, quod Elsie mater moleste ferebat.

Harding Sarisberiae in Wiltoniensi comitatu habitat. Cithara canere valde ei placet, et frequenter cum aliis musicis in regione Wiltoniensi comitatu canere solet. Accentum est Angliae Austro-Occidentalis. Petasum, persaepe insudatum, cum una penna semper gerit.

De curriculoRecensere

Finitis scholae studiis Harding in fabrica neurospastorum Merlebrigiensi operabatur, donec archaeologus adsiduus factus est anno 1971. Primum cum archaeologico grege Concilio urbis Hantoniae laborabat, quod praeterea cum quinque excavationum temporibus (1972-1976) coniunxit, quae a Museo Britannico apud fodinas silicis Neolithicas in Grimes Graves, regione in Norfolcia sita, administrantur. Ex illo tempore peritus innotuit artis silicis caedendi, et aliquantulum peritus arte cui nomen est reductio lithica.

Anno 1981 Philippus, cum securi slicem caedebat, coactus est, ut ad valetudinarium properaret, quod fragmentum silicis in oculum sinstrum incidit. Chirurgi fragmentum removerunt, et domi reddere post duos dies situs est.

Ab mediis annis 1970 in excavationibus apud Berceriensem, Hantoniensem, Dorcestriam, Wiltoniensem et Vectam pro Administratione ad Circumiecta laboravit. Anno 1979 pars archaeologica Administrationis facta est Wessexiae Archaeologia, sodalitas benigna quae est una ex sodalitatibus archaeologicis maximis in Britannia. Iam pro Wessexiae Archaeologia laborat dum non in taeniola impressus. Est membrum Instituti Peritorum Archaeologorum ab anno 1985, et anno 2006 electus est Socius Societatis Antiquariorum Londinensis. Die 24 Iulii 2008 gradu doctoris ab universitate Hantoniensi honoratus est.

TelevisioRecensere

Anno 1991 Harding seriei Time Signs se iunxit, quae a Timotheo Taylor produxit, qui postquam seriem archaeologicam popularem Time Team creavit. Harding constanter in serie ad primum tempus anno 1994 usque ad hoc tempus est, cappessens quoque partem serierum auxilliarum variarum ut Time Team Extra (1998), Time Team Digs (2002), et Time Team Live. In episodiis Meet the Ancestors (2003) et Chris Moyles' Quiz Night (2009) apparavit.

BubliographiaRecensere