Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Philippopolis (Syria)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Syria
Locus: 32°51′14″N 36°37′46″E
Numerus incolarum: 16 745

Philippopolis,[1] nomine Arabico hodierno شهبا Shahbā, est urbs Syriae, quondam in provincia Romana Arabia Petraea sita. Chiliometris fere 87 a Damasco abest.

Hoc loco Philippus imperator Romanus futurus, anno circiter 204 natus est. Ille oppidum nativum suum in coloniam Romanam erigere constituens, ultimam inter urbes Arabiae Romanas, basilicam theatrumque et templum, arcum triumphalem, Philippeum sacrum ab anno 244 construi curavit. Quorum aedificiorum imperfectorum, auctore anno 249 deiecto et mortuo, ruinae haud modestae etiam hodie videntur.

NotaeRecensere

  1. Plenius "Philippopolitanus in Arabia", cf. "Philippopolitanus in Arabia" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)

BibliographiaRecensere

  • Arthur Segal, "Roman Cities in the Province of Arabia" in Journal of the Society of Architectural Historians vol. 40 (1981) pp. 108-121

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Philippopolim spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 32°51′14″N 36°37′46″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire