Phạm Hồng Thái
Phạm Hồng Thái (scriptura Chữ Hán 范鴻泰; 1896 - 1924) fuit tromocrator qui gubernatorem colonialem Francicum aggressus est; eodem die ipse fugiens mortuus est in flumine Zhu submersus. Filius statoris Phạm Thành Tích, provinciae Nghệ An Annamiae nativus, Phạm Hồng Thái e patria in Sericam meridionalem fugit ibique in societate repugnatorum Tâm Tâm Xã intravit.
Martiale Merlin (eo tempore gubernatore generali Indosinae Francicae) apud Hôtel Victoria emporii Francici Shamian iuxta Quancheum die 19 Iunii 1924 cenaturo, iuvenes huius societatis pyrobolum in cena ponere voluerunt. Phạm Hồng Thái ipse pyrobolum iuxta Merlin posuit; quo exploso tres convivae necati sunt, multi etiam vulnerati, sed Merlin ipse illaesus abivit. Phạm Hồng Thái ab emporio in Quancheum fugiens a ponte in flumen Zhu cadit statimque mortuus est.