Petrus Zachariae filius Zacharov Tsetsenus[1] (Russice Пётр Захарович Захаров-Чеченец; natus die 18 Septembris 1816 in Dadi-iurt Tsetseniae, mortuus die 15 Septembris 1846 Moscuae) fuit pictor Russicus, effigierum artifex, ab anno 1843 academicus Academiae Artium Petropolitanae.

Wikidata Petrus Zacharov
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Zacharov: imago
Petrus Zacharov: imago
Petrus Zacharov: subscriptio
Petrus Zacharov: subscriptio
Nativitas: 18 Septembris 1816; Q4153996
Obitus: 15 Septembris 1846; Moscua
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: Vagankovo Cemetery
Anna Ermolova (vel femina incognita) cum liberis a Petro Zacharov picta anno 1840

Vita et opera

recensere

Infans Tsetsenus fuit, qui parentibus occisis iussu Alexii Ermolov a Cosaco Zacharia Nedonosov (cuius nomen ut nomen familiae cepit) et postea a Petro Ermolov (avunculo Alexii) educatus est. Ab anno 1833 in Academia artium Petropolitana picturae studebat. Effigiebus multis laudes acepit; Carolus Brjullov tum pictorum famosissimus eum heredem sui in hoc genere nominavit. Alexandram Petri filiam Postnikovam anno 1846 nupsit; eodem anno ambo a phthisi mortui sunt.

  1. Sic picturas signavit.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  •