Aperire sectionem principem
Ecclesia Sancti Caroli Borromaei a Petro Huyssens Antverpiae aedificata.

Petrus Huyssens natus die 22 Februarii 1577 Brugis in hodierna Belgica, vitaque functus die 6 Iunii 1637 in eadem urbe, erat frater Iesuita simul ac architectus.

Praecipue notuit in Belgica ut excellentissimus generis baroci magister.

BiographicaRecensere

Iam magister latomus erat cum in Societatem Iesu anno 1597 Tornaci ingressus est. Factus est postea architectus discitque artem suam adiuvando ad ecclesiam collegii Iesuitarum Traiecti ad Mosam construendam anno 1606°.

Anno 1613 accersitus est Antverpiam, qua in urbe delineavit ichnographiam ecclesiae Sancti Ignatii (quae nunc vocatur Sancti Caroli Borromaei) moderante Francisco Aguilonio. Anno 1617, Francisco Aguilonio mortuo, Petrus Huyssens architectus factus est et solertiam suam mirabiliter monstravit in erigendo ecclesiam elegantissimae structurae barocae. Laboravit una cum Petro Paulo Rubenio qui hanc ecclesiam picturis famosis ornavit.

Annum unum degit postea Romae (1626-1627) et revenit in Belgicam construitque ibi Brugis ecclesiam Sancti Francisci Xaverii (hodie Sanctae Gualburgae dicatam).

Postea Namurci construxit ecclesiam barocam structurae elegantissimae collegii iesuitici quae vocatur nunc ecclesia Sancti Lupi, cuius aedificatio solum anno 1641 finem habuit.

Anno 1628 Gandavi delineavit ecclesiam abbatiae Sancti Petri.

Constructio talium aedificiorum multum tempus durabat ita ut frater ille architectus eorum perfectionem non valuisset videre.

Obiit Brugis die 6° mensis iunii anno 1637°.

Petrus Huyssens verisimiliter maximus architectus iesuita in Belgica fuit meliorque generis baroci artifex.

Index bibliographicusRecensere

  • J.H. Plantenga, L'architecture religieuse du Brabant au XVI siècle, Hagae Comitum, 1926.
  • M. Thibaut de Maizières, L'architecture religieuse à l'époque de Rubens, Bruxellis, 1943.
  • (anonymus), Les Jésuites à Namur (1610-1773), Namurci, 1991.