P. G. Wodehouse
Sir Pelham Grenville Wodehouse, KBE (natus die 15 Octobris 1881, mortuus die 14 Februarii 1975) fuit scriptor Anglicus mythistoriarum comicarum. Gildfordiae natus magistratu Honcongi versante, primos annos adulescentes egit in Collegio Dulvicensi, cuius tota vita erat studiosus.
Ex collegio egressus, in argentaria laboravit, sed labore eo non placente, mentem ad scripturam versavit. Primae eius fabulae vitam scholasticam tractaverunt, sed deinde fabulas comicas scribere coepit, plures personas creans quae deinde celebres factae sunt, in quo numero erant Bertramus Wooster, iuvenis otiosus et ineptus; Jeeves, cubicularius sagax; Psmith, lepidus et loquax; Lord Emsworth, dominus castelli Blandings; Sodalis Veterrimus, amator pilamallei; ac Mr Mulliner, qui fabulas incredibiles narrat.
Quamquam maior pars fabularum Wodehouse in Anglia fiuntur, auctor multos annos in Civitatibus Foederatis vixit et nonnullas fabulas Novi Eboraci et Ruscisilvae locavit. Inter primum bellum mundanum et post id cum Guidone Bolton et Hieronymo Kern seriem comoediarum musicalium scripsit, quae erant magni momenti in incremento huius generis comoediae. Anno 1930 scribere coepit pro societate Metro-Goldwyn-Mayer, cuius luxuriam post annum ostendens in controversiam adduxit. Eodem tempore Wodehouse novam altitudinem celebritatis attingit.
Anno 1934 Wodehouse in Franciam ob causas vectigalis migravit. Anno 1940 in oppido Le Touquet ab invadentibus Germanis captus, fere annum clausus est. Deinde liberatus, sex nuntios radiophonicos ex Germania emisit in Civitates Foederatas, quae nondum bellum intraverunt. Qui nuntii comici, haud politicam tractantes, nihilominus in terra hostili orti, iram et controversiam, atque periculum persecutionis legalis, in Britannia excitaverunt. Wodehouse postea numquam in Angliam rediit. Ab anno 1947 usque ad mortem in Civitatibus Foederatis vixit, civitatem duplicem Britannicam et Americanam anno 1955 adipiscens. Per vitam copiose scripsit: plus quam nonaginta libros, quadraginta fabulas scaenicas, ducentos fabulas breves, aliaque scripta inter 1902 et 1974 edidit. Anno 1975 annos 93 natus in urbe Southampton Novi Eboraci mortuus est.
Opera selecta
recensere- 1915: Something Fresh (Aliquid novi)
- 1919: My Man Jeeves (Meus homo Jeeves)
- 1923: The Inimitable Jeeves (Jeeves inimitabilis)
- 1925: Carry on, Jeeves (Continua, Jeeves)
- 1930: Very Good, Jeeves! (Bene, Jeeves!)
- 1934: Thank You, Jeeves (Gratias tibi, Jeeves, ago)
- 1934: Right Ho, Jeeves (Ita vero, Jeeves)
- 1938: The Code of the Woosters (Regula familiae Wooster)
- 1963: Stiff Upper Lip, Jeeves (Labrum superius rigidum, Jeeves; hoc est 'fortis esto')
- 1974: Aunts Aren't Gentlemen (Amitae et materterae non sunt viri liberales)
Nexus externi
recensereVide P. G. Wodehouse apud Vicifontem. |
Vicicitatio habet citationes quae ad P. G. Wodehouse spectant. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad P. G. Wodehouse spectant. |
- The Wodehouse Society
- The P. G. Wodehouse Society (UK)
- Opera auctore "P. G. Wodehouse" apud gutenberg.org reperta