"Peccavi" est verbum telegraphicum quo Carolus Iacobus Napier, sicut in imagine quadam ab auctoribus libellorum satyricorum Punch anno 1844 fictam depingitur, victoriam suam de provincia Sindh (anno 1842 reportatam) nuntiaverit. Tali ioco verbali et successus rettulerit (Latine "peccavi" = Anglice "I have Sind") et mala a se facta confessus sit ("peccavi" ad pedem litterarum): gubernium enim Indiae Britannicae conquisitionem huius provinciae vetaverat.

Nonne peccavit? Carolus Iacobus Napier anno 1849 lucis ope pictus

Nexus interni


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.