Pax Ambianensis
pax
Pax Ambianensis[1][2] die 25 Martii 1802 decreta est. Britannia ex altera parte et Francia, Res publica Batava atque Hispania ex altera inter se convenerunt. Ita Bellum Secundum Coalitionis finitum est.
Decreta pacisRecensere
- Britannia omnia territoriae, quae bello expugnaverat, restituere debuit praeter Taprobanen atque Trinitatem et Tabacum. Malta Ordini Hopitali restitueretur. Nullius coalitionis esset pars.
- Francia Regnum Utriusque Siciliae, Aegyptum atque Parimonium Petri relinqueret.
- Imperium Ottomanicum a neutrius exercitu peteretur.
EventusRecensere
Pax Ambianensis non diu mansit, quod die 18 Maii 1803 bellum iterum coepit.
NotaeRecensere
- ↑ Vide titulum libri Bosscha (1802)
- ↑ "... usque ad pacem Amiensem" [Latinitate peiore] (p. 70 apud Google Books)
BibliographiaRecensere
- Hermannus Bosscha, Pax Ambianensis publice celebrata in academia Hardervicena. Hardervici, 1802 (Textus apud Google Books)
Nexus externiRecensere
Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes! |