Paupertas stimuli
Paupertas stimuli (Anglice poverty of the stimulus) est argumentum a Noam Chomsky, linguista Americano, propositum, secundum quod loquela matris aut aliorum propinquorum per se ea non sit quae infanti incitamenta (vel "stimulos") suppeditet ad maternae linguae structuram opinione velocius coniectandam; constat enim, si Chomskium sequimur, infantes mira velocitate discere lingua sua ad sententias intellegendas formandasque uti.[1] Putat enim nec quantitatem nec qualitatem loquelarium auditionum valere ad animum infantis linguae maternae stimulis satis incitandum, ut ex tam exiguo (vel "paupere") linguae specimine grammatica interna[2] mente excipi eligique possit. Quae cum ita sint, necesse videtur esse in mente humana ponere machinulam quandam nativam, genetice translatam,[3] cuius ope infans linguam maternam sibi adsumere possit. Chomsky, quamquam scientiam linguae dicit in grammatica interna ex auditionibus loquelaribus constructa consistere, negat in theoria grammatica de concretis cerebri mechanismis agi dicitque theoriam generativam nihil nisi in necessarias horum mechanismorum proprietates abstracto modo inquirere.
Constat paupertatem stimuli contra empirismum ac pro nativismo linguistico argumentum speciale praestare.
Paupertas stimuli ante litteram
recensereAnte annos 1980 nemo de paupertate stimuli locutus est, sed in libro Rules and Representations inscripto Chomsky (1980) hoc termino usus dicit et Socratem et Renatum Des Cartes adfirmasse homini ingenitam et innatam esse scientiam, quae, quippe cum stimuli loquelares per aures pervenientes id, quod mente efficiatur in discendo, non adaequent, nequaquam extrinsecus exceptum esse possit.[4] Quibus fundamentis philosophico-historicis adlatis Chomsky se negat novo argumento uti eiusque usum a scrupulo dubitationeque vindicat.
Ab annis 1950 ad exeuntes annos 1960
recensereGrammaticae generativae semper interfuit adeptionem linguae tractare, non tamen respectu infantis. Potius interfuit generalem discendi vim linguae tractare,[5] id est inquirere, quanto opere auditio loquelaris satis indiciorum structuralium suppeditet ad detegendam scientiam tacitam loquendo subiacentem. Quae scientia tacita in animis informata grammatica interna nuncupari solet. Chomsky (1957) sine scrupulo machinulam LAD posuit inter loquelam externam et grammaticam internam ex loquela inveniendam intercedere. Etiam obiter homines dicit infinitam sententiarum multitudinem posse enuntiare et intellegere, etsi "finita et fortuita" linguae suae experientia adfecti sint.[6] Licet quantitativae et qualitativae stimuli paupertatis notiones hic aliquantulum transluceant, tamen in theoria grammatica constituenda nondum satis respicitur. Chomsky igitur hoc loco omittit quaerere, finita et fortuita experientia infantis qualem vim habeat ad conformandam theoriam linguisticam.
Chomsky, cum librum Verbal Behavior a B.F.Skinner scriptum recenseret, animadvertit vim "factorum externorum" ab auctore nimium extolli indolemque infantis parum respici.[7] Quamquam talem reprehendit linguae adipiscendae theoriam, quae iis investigandis loquelarum proprietatibus, quae ex relatione ad indolem infantis sint, locum non det, ne ipse quidem has cogitationes ad eas referre videtur res, quae in controversia empiristarum et nativistarum dici solent. Qui loci tum denique paululum aperti tractatique sunt, cum liber Cartesian Linguistics anno 1966 prolatus esset.
Divisio competentiae[8] et performantiae annis 1960 locus communis factus est. Chomsky termino performantiae usus neglegentiam inertiamque sermonis cotidiani pronuntiabat,[9] verum tamen adeptionem linguae nondum sentiebat his vitiis impediri. Haec visio ab idealismo Platonico haud absimilis apparet: mundum cotidianum nihil esse nisi imperfectam idealium formarum adparentiam. Haec visio a Chomskio proposita est eo consilio, ut de eo rimae hiatu commoneat, qui inter "idealis locutoris" scientiam (grammatica generativa descriptam) et vulgaris locutoris sermonem cotidianum est. De adeptione linguae Chomsky haud multum annis 1960 locutus est. In libro Aspects of the Theory of Syntax inscripto paene nihil aliud inveniri potest nisi hoc: "quicquid primum linguae <infanti> obiectum est, quo nixus ... theoriam construit, multis modis potest mancum esse."[10] Sed hoc fere iam octo annis ante dixit.[6]
De infante grammatico
recensereAnnis 1970 ineuntibus Stanley Peters symbolam protulit,[11] in qua quaestionem proposuit de eo, quod projection-problem appellabat:[12] grammatica quomodo possit ex sermone cotidiano coniectari, quippe qui eius modi sit, in quo sententiae grammaticae non possint a sententiis grammaticam violantibus distingui, neque omnes categoriae grammaticae in loquela appareant. Itaque Peters et linguistam et infantem dixit cum iisdem difficultatibus luctari. Qua conlatione factum est, ut quilibet infans linguam suam adipiscens re vera linguista parvus esse videretur. Haec rationis conlatio, quae initio vel inlustris videbatur, depravata est, simulac crebruit opinio infantem generativistam parvum esse.[13] Non igitur de vero infante linguam suam adipiscenti agebatur sed de machina logica quae, cum opus esset, infantis nomine ornabatur. Itaque adeptio linguae intellegebatur difficultates "logicas" infanti grammaticae inventori adferre.[14]
His decem fere annis a linguistis exsignata sunt exempla sententiarum (scilicet Anglici sermonis), quarum structura grammatica non videbatur apparere ex elocutione, quippe quae nimis pauper esset, ut eam, ex qua produceretur, grammaticam accurate patefaceret.[15] Denique exeuntibus annis 1970 omnia fere exempla classica huiusmodi structurarum collecta sunt a Carolo Baker, cuius symbola[16] cum alia tum celebres sententias sicut John is eager to please et John is easy to please tractat. Quae sententiae, quamquam comparem simulant structuram, ex figurationibus grammaticis valde disparibus sunt. Quae cum ita sint, dixit infantis esse ex loquela exaudita grammaticam, quae hunc loquelam produceret, invenire non simpliciter sed ratiocinabiliter.[17] Hic sine dubio de qualitativa paupertate stimuli agitur.
De structura argumenti
recensereIam Chomsky (1959), cum opus Skinnerianum recenseret, adeptionem linguae dixit non posse associatione idearum[18] niti. Non enim desunt elocutionibus loquelisque tales proprietates grammaticae, quarum imperiti infantes nihilo minus linguam suam adipiscuntur. Potius autem videri infantes ratione Popperiana "coniecturis et refutationibus"[19] paulatim theoriam (id est: grammaticam generativam) consequi.[20] Etiam hunc linguae adipiscendae modum repudiat Chomsky, quod primordia linguae (primary linguistic data) ab infante auribus accepta tantam sententiarum multitudinem non suppeditent. Haec defectio suppeditandi paupertatem quantitativam indicat. De qualitativa paupertate agitur, si falsae hypotheses a veris non possunt primordiis linguae discerni. Hae sunt ambae partes paupertatis stimuli, quarum altera ad multitudinem, altera ad naturam loquelae spectat.
Re vera mirum videtur quod doctrina linguae adipiscendae naturalistica a generativistis tradita imprimis in paupertate stimuli[21] posita est, quamquam res ipsa his nominibus minus feliciter repraesentatur. Primo, Chomsky (1959) linguam diserte negavit stimulum esse. Secundo, vagam videtur habere sententiam qui primordia linguae dicat paupera esse, nam nisi sufficiens nec pauper esset linguae specimen, lingua ab infante adsumi non posset.[22] Itaque agnitio et acceptio huius termini benevolentiam quandam poscit. Ad adipiscendam enim linguam non tanta loquelarum copia necesse est quantam putes, neque apta est linguae adeptionis cum ratione Popperiana comparatio. Utique constat paupertatem stimuli inter omnes fere generativistas argumento esse naturalismi linguistici: omnia experiri non est opus infantibus, quippe qui instrumenta linguae adipiscendae in mentibus insita habeant. Sic Chomsky. Paupertas stimuli hanc habet structuram generalem:
- Linguam maternam callere – hoc partim quidem "scientiam grammaticam" poscit.
- Ad certam regulam grammaticam, G, adipiscendam infantis est talibus loquelae proprietatibus, D, obici, quibus nixus hypotheses aemulas refutare possit.
- D non continetur primordiis linguae ab infante exceptis.
- Ergo, G non ea est quam infans adipisci possit.
- Quia res ita se habere videtur in aliis quoque regulis grammaticis, fieri non potest, quin infanti sit UG, nativa quaedam machinula genetice translata, quae ad linguam adipiscendam conferat.
De scientia grammatica
recensereAnnis 1960 Chomsky de competentia linguistica loqui coepit, quo termino perfectam "locutoris idealis" suae grammaticae (generativae) regularum scientiam significabat.[23] Quae "scientia" (knowledge) etiam significabat, quam rationem habeat infans cum grammatica generativa in mente sua ex primordiis linguae aedificanda. Hic nec de scientia propositionali (knowing that) neque vero de callendo (knowing how) agi videtur, sed de alio quodam sciendi modo, cuius natura tacita atque inscia est. Itaque Chomsky, cum huic peculiari sciendi modo aliquid miri inesse videretur, ad verbum (to) cognize rarius adhibitum decucurrit.[24] Nihilo minus parum liquebat, qualem denique modum sciendi hoc verbum "cognizandi" significaret. Dubium erat, an adfectioni epistemicae credendi simili comparari posset. De eo denique agebatur, quo modo competentia lingustica adsumi posset et quam rationem haberet competentia cum performantia. Haec quaestio magni momenti est, quia, priusquam iudicari possit, quibus in rebus lingua adipiscenda consistat, intellegendum est, qualem scientiam grammaticam sibi adsumerit infans.[25] Si grammaticae generativae fundamenta infanti sint in mente insita, necesse non sit "stimulos" sive primordia linguae perquam divitia esse, cum diiudicandi ratio iam parata aptataque sit. Sin autem Michaelem Tomasello secuti syntaxin generativam omnino repudiemus,[26] etiam paupertas stimuli vim suam argumentatricem amittat.
De discendo
recenserePaupertas stimuli est argumentum "ut aliter?" (how else?) quaerens. Infans empiristicus a Chomsky adumbratus, qui appendice genetica (UG) caret, Popperianam coniectandi et refutandi rationem[27] secutus mox in falsarum hypothesium paludem incidet, nam constat mundum perraro causas refutationis praebere.[28] Huic opinioni subesse videtur cogitatio, infantem novas in lingua adipiscenda hypotheses non respicere, quid antea expertus sit qualesque conclusiones alibi bene successerint. Constat hanc opinionem quandam "pupam stramenticiam" esse, qua naturalismus linguisticus defendatur. Sunt enim qui ipsam paupertatem stimuli negent comparari posse cum tali theoria, in qua infans inductive et statistice et analogice ex pluribus ad generaliora perveniens syntaxin linguae sibi adsumat.[29]
De primordiis linguae
recensereArgumento paupertatis stimuli subest opinio, primitias linguae (sive res loquelares primitus datas) carere certis rebus D,[30] et nihilo minus veram rerum D descriptionem grammaticam ab infantibus effici. Omnino videtur distinctio inter primordia linguae et res D posita magis in imaginatione quam in peritia niti.
De onere probandi
recensereConstat inter generativistas absentiam rerum D eam sane paupertatem stimuli indicare, quae infantem, nisi apparatum geneticum (id est: UG) habeat, impediat, quominus linguam (= grammaticam generativam) menti suae adsumat. Putant etiam Chomskium, behaviorismo Burrhi Skinner et coniectandi refutandique ratione Caroli Popper repudiatis, onus probandi transtulisse ad eos qui nativismo linguistico credere nolint. Tamen dubium non est, quin adhuc sint multae res quae inter generativistas in questione versantur. Commemoravit enim Tomasello grammaticam universalem (UG) in difficultates incidere propter multitudinem linguarum, varietatem structurarum grammaticarum, segnitiam adipiscendae linguae.[26] Ex theoria enim principiorum et parametrorum hoc exspectare licebit: infantem parametris positis ad instar adultorum loqui posse. Quod tamen numquam fit. Itaque quaeri potest, num hoc ad onus probandi aequandum sufficiat.[31]
De adeptione linguae definienda
recensereArgumentum paupertatis stimuli hoc indicare videtur, mechanismum linguae adipiscendae certis discendi modis definiri et circumscribi. Animadvertendum quidem est non necesse esse ut hi modi natura sint linguistici aut genetici.[32] Itaque pauci iam generativistae propositionem argumentabilem vel demonstrabilem paupertatis stimuli argumento contineri dicunt. Sed non est infitiandum studium linguae infantibus adipiscendae huius argumenti impulsu magno opere auctum esse.
Notae
recensere- ↑ Chomsky (1980; 1986).
- ↑ I-language apud Chomsky (1986).
- ↑ Quae machinula usque a Chomsky (1957) LAD sive Language Acquisition Device appellata est.
- ↑ Chomsky (1980: 35).
- ↑ Hoc est quod Anglice learnability problem dicitur.
- ↑ 6.0 6.1 Chomsky (1957: 15).
- ↑ Chomsky (1959: 27).
- ↑ Praestat distinctionem esse inter competentiam grammaticam (de qua hic agitur) et competentiam communicativam, quae ambae ad competentiam linguisticam pertinent.
- ↑ Iam Chomsky (1962) performantiam sic descripsit: "interrupta fragmenta, initia falsa, lapsus linguae, balba verba nec non alia quae nihil nisi formae idealis distortiones intellegi possunt" (1962: 531).
- ↑ Chomsky (1965: 201).
- ↑ Peters (1972).
- ↑ Hic etiam Anglico sermone abuti videtur; v. Thomas (2002: 61). Itaque nihil prodest hoc verbum Latine convertere.
- ↑ Derwing (1977) hanc opinionem (adhuc vigentem), "infantem linguistam parvum esse", severo animo perlustrat.
- ↑ Cf. librum a Baker & McCarthy (1981) editum, The Logical Problem of Language Acquisition inscriptum.
- ↑ Thomas (2002: 56).
- ↑ Baker (1979).
- ↑ Baker (1979: 234) termino deductive gap utitur.
- ↑ Chomsky etiam termino conditioning utitur.
- ↑ De hac methodo v. Popper (1963).
- ↑ Sampson (1980).
- ↑ Chomsky (1986) etiam termino q.e. quaestio Platonis (Plato's problem) utitur.
- ↑ Thomas (2002: 64).
- ↑ Chomsky (1965).
- ↑ Chomsky (1980: 92).
- ↑ Cowie (2008: 15).
- ↑ 26.0 26.1 Tomasello (2003).
- ↑ Chomsky (1980). Popper (1963) est expositio huius rationis.
- ↑ Cowie (2008: 16).
- ↑ Tomasello (2003) huiusmodi theoriam exponit.
- ↑ Anglica would have been constructio exemplum celebre est rerum D. In Sampson (2002), haec constructio, utpote admodum vulgaris, proponitur non ad res generis D pertinere.
- ↑ Ritter (ed. 2002).
- ↑ Cowie (2008: 22).
Bibliographia
recensere- Baker, Carl L. & McCarthy, John J. McCarthy (ed. 1981) The Logical Problem of Language Acquisition. Cambridge, MA: MIT Press.
- Chomsky, Noam (1957) Syntactic Structures. The Hague: Mouton.
- Chomsky, Noam (1959) [Recensio: Skinner: Verbal Behavior]. Language 35, 26-57.
- Chomsky, Noam (1962) Explanatory models in linguistics. Logic, Methodology and Philosophy of Science (ed. Ernest Nagel, Patrick Suppes, Alfred Tarski), 528-550. Stanford, CA: Stanford University Press.
- Chomsky, Noam (1965) Aspects of the Theory of Syntax. Cambridge, MA: MIT Press.
- Chomsky, Noam (1966) Cartesian Linguistics. A chapter in the history of rationalist thought. New York: Harper & Row.
- Chomsky, Noam (1968/1972) Language and Mind. Enlarged edition. New York: Harcourt Brace Jovanovich. (Editio prima: 1968).
- Chomsky, Noam (1980) Rules and Representations. Oxford: Oxford University Press.
- Chomsky, Noam (1986) Knowledge of Language. Its Nature, Origin, and Use. New York: Praeger.
- Cowie, F. (2008) Innateness and Language. Stanford Encyclopedia of Language.
- Peters, Stanley (1972) The projection problem. How is a grammar to be selected? Goals of Linguistic Theory (ed. Stanley Peters), 171-188. Englewood Cliffs, NJ: Prentice Hall.
- Ritter, N. (toim. 2002) A Review of “The Poverty of Stimulus Argument”. The Linguistic Review 19 (#1-2, Special issue).
- Sampson, Geoffrey (1980) Popperian language-acquisition undefeated. British Journal for the Philosophy of Science 31, 63-67.
- Sampson, G. (1989) Language Acquisition: Growth or Learning? Philosophical Papers 18, 203-40.
- Sampson, G. (2002) Exploring the richness of the stimulus. The Linguistic Review 19, 73-104.
- Thomas, Margaret (2002) Development of the concept of "poverty of the stimulus". The Linguistic Review 19, 51-71.
- Tomasello, Michael (2003) Constructing a Language. A Usage-Based Theory of Language Acquisition. Harvard University Press.