Aperire sectionem principem

Paulus Benedict (Anglice Paul K. Benedict; natus die 5 Iulii 1912; mortuus 21 Iulii 1997) fuit anthropologus et linguista Americanus qui linguis Asiae meridianae et orientalis studuit, scilicet Sinotibetanis, Austro-Tai, et Iaponicae.

Paulus Benedict apud universitatem Harvardianam ab anno 1935, postea apud Universitatem Californiensem Berkeleiensem linguis Sinotibetanis studuit. Ibi cum Roberto Shafer opus duodecim voluminum manu scriptum compilavit de eis linguis, e quo, collaboratione iam terminata, et Benedict et Shafer libros imprimatos creaverunt.

OperaRecensere

  • "Thai, Kadai and Indonesian: a new alignment in south east Asia" in American Anthropologist vol. 44 (1942) pp. 576-601. (Anglice)
  • Sino-Tibetan: a conspectus ed. James A. Matisoff. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1972. ISBN 0521081750 (Anglice)
  • Austro-Thai language and culture, with a glossary of roots. New Haven: HRAF Press, 1975. ISBN 0875363237. (Anglice)
  • Japanese/Austro-Tai. Ann Arbor: Karoma, 1990. ISBN 0897200780. (Anglice)

BibliographiaRecensere

  • Mon-Khmer Studies vol. 27 (Mahidol University at Salaya, Thailandia; Summer Institute of Linguistics, Dallas, 1997). Volumen Paulo K. Benedict dicatum. Vide recensionem (Anglice)
  • Graham Thurgood, James A. Matisoff, David Bradley, edd., Linguistics of the Sino-Tibetan area: the state of the art: papers presented to Paul K. Benedict for his 71st birthday. Canberra: Pacific Linguistics, 1985