Patria potestas Romae antiquae fuit potestas super homines resque familiae, quae patribus familias erat. Ad familiam Romanam filii cum uxoribus eorumque progenies, adoptivi, servi, bestiae reliquaque possessio pertinuerunt.

De natura patriae potestatis apud Romanos

recensere
  • Inst. 1,9,2: Ius autem potestatis, quod in liberos habemus, proprium est civium Romanorum: nulli enim alii sunt homines, qui talem in liberos habeant potestatem, qualem nos habemus.
  • Gaius Inst. 1, 55: Item in potestate nostra sunt liberi nostri, quos iustis nuptiis procreavimus, quod ius proprium civium Romanorum est. Fere enim nulli alii sunt homines, qui talem in filios suos habent potestatem, qualem nos habemus, idque divi Hadriani edicto, quod proposuit de his, qui sibi liberisque suis ab eo civitatem Romanam petebant, significatur. Nec me praeterit Galatarum gentem credere in potestate parentum liberos esse.

De naturali patriae potestatis fine

recensere
  • Gaius Inst. 1, 127: Hi uero, qui in potestate parentis sunt, mortuo eo sui iuris fiunt. Sed hoc distinctionem recipit: nam mortuo patre sane omni modo filii filiaeve sui iuris efficiuntur; mortuo vero avo non omni modo nepotes neptesve sui iuris fiunt, sed ita, si post mortem avi in patris sui potestatem recasuri non sint. Itaque si moriente avo pater eorum et vivat et in potestate patris fuerit, tunc post obitum avi in patris sui potestate fiunt; si vero is, quo tempore avus moritur, aut iam mortuus est aut exiit de potestate <patris, tunc hi, quia in potestatem> eius cadere non possunt, sui iuris fiunt.

Bibliographia

recensere
  • Arjava, Antti (1998). "Paternal Power in Late Antiquity." Journal of Roman Studies 88: 147–165, doi:10.2307/300809.
  • Bund, Elmar (1972). "Patria Potestas." In Der kleine Pauly 4: Nasidius bis Scaurus. Stutgardiae et alibi, col. 552 s.
  • Gardner, Jane F. (1998). Family and Familia in Roman Law and Life. Oxoniae, ISBN 0-19-815217-5.
  • Hausmaninger, Herbert, et Walter Selb (1981). Römisches Privatrecht, ed. nona. Vindobonae, ISBN 3-205-07171-9, p. 92–96.
  • Westbrook, Raymond (1999). "Vitae Necisque Potestas." Historia 48 (2): 203–223, [1].